Salimbene de Adam: Cronica

Pag 108


semper illius auctoritatis recordor, Eccli. XIX: Melior est homo
qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat
sensu et transgreditur legem Altissimi
. Cum fratre Ghirardo
fui infirmus apud Ferariam infirmitate de qua mortuus est; et veniens
ipse Mutinam circa annum novum ultimum diem clausit.
Sepultus est in ecclesia fratrum Minorum in sepulchro lapideo, et
multa miracula Deus per eum operari dignatus est. Que quia alibi
scribi possum, ideo cause brevitatis hic omittuntur a nobis.
Quod isti solemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco et
ordinabant de predicationibus suis.

Unum vero pretereundum non est, quia tempore devotionis
predicte isti sollemnes predicatores congregabantur interdum
in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis, scilicet de
loco, de die, de hora et de themate; et dicebat unus alteri: «Teneas
quod ordinavimus firmum». Et sic infallibiliter fiebat, sicut
condixerant sibi. Stabat ergo frater Ghirardus, ut vidi oculis
meis, in platea Communis Parme vel alibi, ubi volebat, super gradum
ligneum, quem fecerat ad loquendum, et populo expectante
a predicatione cessabat et profundabat caputium super
caput, quasi aliquid meditaretur de Deo. Deinde post longam moram
miranti populo, remoto caputio, loquebatur. Quasi diceret,
Apoc. I: «Fui in spiritu in Dominica die et ascultavi dilectum fratrem
nostrum Iohannem de Vincentia, qui predicat apud Bononiam
in glarea fluminis Reni et habet magnum populum coram se, et
tale fuit predicationis eius initium: Beata gens cuius est Dominus
Deus eius, populus quem elegit in hereditatem sibi
». Idem dicebat
de fratre Iacobino, idem illi de isto. Mirabantur astantes et curiositate
ducti nuntios mittebant nonnulli, ut istorum que dicebantur
cognoscerent veritatem. Cumque veraciter hec omnia repperissent,
indicibiliter mirabantur, et secularia negotia deserentes
Ordinem fratrum Minorum et fratrum Predicatorum multi ingressi
sunt; et diversimode et in multis partibus mundi multa
bona facta sunt tempore devotionis illius, ut vidi oculis meis.

Torna all'inizio