Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

885


dividitur secundum septem conditiones narrationis verisimilis,
que ponuntur ibidem per ordinem. Et primo ponit has VII condictiones;
secundo dat generale documentum, quando narratio est
nota, <ibi: Si vera erit > *** ibi: Si non erit ficta ;
tertio dat aliud documentum, quando testimonio vel alicuius rei
firma auctoritate reseratur, ibi: De hiis rebus ; quinto dicit, quod
omnia que dixit usque ad presentem locum posuit secundum morem
Gregorum (sic), ibi: Adhuc ; sexto facit quandam exceptionem, ibi: Nisi
septimo facit transitum ad dicenda, ibi: Nunc .
Tres res : nota: condictiones narrationis, que ponuntur hic,
sunt reales et essentiales narrationi. Quemadmodum : nota, quod non
tantum quid sit faciendum, sed quomodo quid sit faciendum necessarie;
unde faciendi modus est necessarius.
Si inde : hec est prima conditio brevitatis necessarie. Nota:
a necessariis cause medullam tangentibus, non ab accessoriis currentibus
vel remotis, que sunt duo narrationi<s> genera, narratio
est nullatenus inchoanda; contra, ab illis, qui auditores fatigant
in causarum variationibus in principio, deinde conveniunt ad
substantiam narrationis, effecti sunt auditores indociles, non benivoli,
non attenti. Et si non ab ultimo : hoc est secunda conditio brevitatis.
Ita dicitur in veteri Rethorica: "et non ab ultimo repetetur;
hoc est dictu, quod narratio non debet ab ultimo inchoare narrationem,
quia tunc fieret illud ultima repetitio et sic de ultimo fieret
primum et quod primum dictum esset, ultimo diceretur. Sumatim :
id est sumatis in summa dilucida. Non particulariter :
nisi illa particularis esset de necessitate narrandorum.
Et si non a<d> extremum : hec quarta conditio brevitatis, que prohybet,
ne narrando negotium dicamus illa que post negotium contingerunt,
nisi forte negotium adgravare<n>t, ut si diceremus qualiter
quis fuit furatus equum, non debet dicere quomodo convenit
domum, commedit cum sua familia, fecit pedes ablui vel talia.
Opus erit : id est necessarie. Transitionibus : digressionibus, nisi illa
digressio faceret ad effectum. Nota, quod differunt transitio et
detractio, quia transitio est digressio nimis longa et prolixa, non
tamen ita <ad> omnia impertinens, quod non possit reduci aliquando

Torna all'inizio