: Sermo de virtute et Sermo de transitu Sancti Constantii

Pag 1021


non haberet, et intimo ex corde Dei potentiam et sancti presulis clementiam
obsecraret, arreptus est sopore. Tunc sanctus adveniens ei post dulcia famina promsit,
quo in loco littoris ianuam aptam templi inveniret. Qui cum surgeret et visum, ut cognoverat,
fidelibus panderet, illi protinus emergentes et, ut sanctus promiserat, ianuam invenientes,
cum magna cordis alacritate deportando, in loco, unde evulsa alia fuerat,
defixerunt. Mira Dei clementia et valde Dei potentia, qui in minimis etiam rebus non
sinit declarari altius sanctorum suorum miracula! Nam predicta ianua ita aeque per omnia
aliae coniuncta est, ac si ad eius mensuram, quae superius deportata fuerat operata
exstitisset. Quo in loco ad laudem Dei et honorem sanctissimi presulis usque in hodiernum
diem perseverat. Sed tamen, quid necesse est cuncta eius prodigia litteris exarare, cum
visu oculorum eius acta clarissima ita sint populis recognita, ut multo plus possint corde
retineri quam nostris scriptis ordinari! Nam ut plurimi, qui ob scelerum acta cervicem
insanientis superbiae penitentiae vinculo manciparunt, committentes videlicet undique corpus
circumstrictum artissimis vinculis ferri et collum catenis ante et retro pendentibus marmoreisque
ponderibus, cum quibus varias orbis partes circumierant, aulam sancti Constantii
ingredientes, quomodo celitus disruptis nexibus circulisque confractis a penali sunt vinculo
erepti, si cupimus proferre, plus fastidium quam suavitatem infundimus. Sed quia tam
hec quam et plurima alia satis populis recognita sunt, nunc ad ea narranda veniamus,
quae nostris temporibus facta cognoscuntur.
[IX.] Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi nungentesimo nonagesimo
primo, cum Hismahelitarum cuneus ob fidelium strages equoreum iter sumeret et totas
undique Calabriae regiones comprimeret, estuare cepit, ut Campaniae terminos et insularum
circumquaque adiacentium funditus perderet. Sed cum dictus navalis exercitus valida
manu missus esset a Sicilia, ut rapidi cursu quamcunque telluris partem perimeret, adveniens
inter Siciliam et Sardiniam coro flante terribiliter dispersus est undique. Sed pars
quaedam dispersionis a Lucaniae finibus rediens Amalfitanorum urbem aggredi cupiebat.
Sed populi nequitia eorum cognita immunis recessit. At tamen passim per vicina loca cursitans, altaria diruens, templa conculcans, sanctorum reliquias reiciens, pene cuncta
prostravit. Dehinc Boalim dux nefandi exercitus cernens Gallum insulam, quo Arsenius
monachus tribus cum monachis et uno tunc layco habitabat, cepit explorare locum, unde
cum suis conscenderet. Sed illis astantibus cum non valeret, iterum huc atque illuc conspiciens
tres velociores Ethiopes ex averso descendere iussit. Qui unus super alium
ascendentes proiecerunt funem et ex inproviso loco super eos irruentes Arsenium occiderunt;
unus ex eis latuit. Duos vero monachos laycumque unum deportarunt. Simulque
altaria beati Bartholomei commaculantes, quicquid invenerunt, sustulerunt secum.
Tunc iniquus et perfidus Boalim accersitis monachis cepit diligenter de Caprea insula
explorare, sed tunc dissimulavit se velle illuc pergere, quatenus securos eiusdem loci
incolas faceret, ut subito super eos postmodum irrueret. Dehinc peragrans in Stabi
descendere cupiit, sed non ausus est propter magistrum militum, qui ibi cum suo latitabat
exercitu. At retorquens iter in Rubilianam insulam monasterium totum comminuit,
altaria scilicet evellens omniaque conquassans. Deinde Neapolim venit; sed cum
descendere illuc non valeret, in insulam devertit Maiorem ibique in oppido, quod Giro

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio