Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 191


21. De Iustino imperatore, 50. ab Octaviano Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 519. in Francia regnante Lothario, filio Glodovei, cum tribus fratribus suis,
Iustinus senex, natione Ysauricus vel Illiricus, 50. ab Augusto, suscepit imperium, consentiente senatu. His diebus rex
Hildericus, filius Transmundi, quem mater eius Eudoxia docuit esse catholicum, universos episcopos in exilium a
patre suo relegatos benigne revocavit. Iustinus imperator etiam zelo catholice fidei hereticos persequebatur. Ad
quem Teodericus Arrianus Iohannem papam transmisit, denuntians, quia, nisi Iustinus a persecutione Arrianorum cessaret,
ipse christianos vellet affligere. Iustinus precibus pape Iohannis inclinatus, assensit, ipsumque papam cum
honore dimisit. Quem Teodericus statim in vinculis positum fame et inedia extinxit. Item Teodericus Simachum
et Boetium prius necari preceperat. Propter que scelera Teodericus ab hac luce subito raptus, imperii sui anno 30.
disparuit; et iuxta dialogum beati Gregorii a quodam sanctissimo heremita visus est a Iohanne papa et Simacho,
quos ipse occiderat, in Etna monte corporaliter in ignem precipitari. Quod autem quidam dicunt,
ipsum Teodericum fuisse Hermenrico Veronensi et Attile contemporaneum, non est verum. Constat enim, Attilam
longe post Hermenricum fuisse, Teodericum [filium Hermenrici] etiam longe post mortem Attile, cum esset puer
octennis, Leoni imperatori in obsidem [constat] datum fuisse. Teodericus [rex], dum ei mors immineret, filium
filie sue Amalsuinde, nomine Athalaricum, puerum decem annorum, Gothis principibus commendavit; cui et imperium
tunc Rome reliquit; exortans Gothos, ut senatum et popolum Romanum benigne tractarent et principem
Orientis propicium sibi facerent. Iustinus autem filio sororis sue Iustiniano relinquens imperium, 8. imperii sui anno
migravit a seculo.
Item de eodem Iustino imperatore versifice narratur.
Iustinus senior meruit nunc sede levari;
Iussit pontifices et ab exilio revocari, Ecclesias aperit, flumine, rure, mari.
Iustinus septem feliciter imperat annis.
Tempora nunc veniunt pape numeranda Iohannis;
Hic annos binos vixit in orbe suo.
Addere ter ternos menses curemus ad annos
Octo decemque dies etiam ratione notandos, Nunc quoque Gotthorum fervet in orbe dolus.
Tertius est Felix Iustini tempore papa,
Quatuor annorum cui tempora sunt reputata,
Insuper et menses tres ratione vacant.
Et Bonifatius est Iustini tempore presul,
Annorum cui binorum vix tempus habetur, Vigintique dies dat sibi digna quies.
22. De Iustiniano imperatore, 51. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 527. Iustinianus, ab Augusto 51, sumpsit imperium, regnantibus in Francia
adhuc filiis Glodovei. Iste christianissimus imperium quasi iam mortuum prudentissime suscitavit, rem publicam
reparavit, de Persis per Bilisiarium patricium magnifice triumfavit. Leges ante editas nimietate diffusas in compendium
conformavit atque inter alia infinita ecclesiarum beneficia ecclesiam sancte Sophie, id est sapientie divine, que
est Christus filius Dei, in Constantinopoli miro opere et ornamento construxit. Regem Erulorum nomine Craten
convertit et babtizavit. Tunc etiam rex Hunorum Garda et cum eo mulier quedam vidua ex principibus
Hunorum et alii gentis illius centum milia baptismi gratiam receperunt. Rex itaque Atalaricus cum matre sua Eudoxia
in tuitionem Iustiniani imperatoris suscipitur. Atalarico [rege] post pauca a suis occiso, mater eius Theodatum
suscepit in regnum. Qui postea ingratus et perfidus eam in balneo strangulavit. Iustinianus, Guandalis ab
Africa prorsus eliminatis, Africam in Romanam provinciam reformavit. Theodatus, traditor et strangulator
uxoris, penas Iustiniani metuens, Agapitum papam ad imperatorem pro petenda indulgentia et pace transmittit.
Qua impetrata, fecit se ab ipso pontifice ad fidem catholicam revocari. Ubi et ipse pontifex diem suum functus,
dum per portam regie urbis eius feretrum portaretur, cecus quidam tacto feretro fuit illuminatus. Post
hec Basiliarius patricius Theodatum ob commissum in uxore scelus occidit et Guitegisium, post Theodatum
regnum invadentem, captum ad imperatorem transmisit atque totum regnum Gothorum, quod Iordanis actor eorum
per duo milia annorum et anplius stetisse commemorat, tunc finivit. Atque per eum sub Iustiniano tam Wandalis
ab Africa quam Gothis ab Ytalia extirpatis, utrasque provincias in pristinam Romanorum subiectionem reduxit.
Hucusque Iordanis episcopus, natione Gothus, ut ipse testatur, sua cronica et Gothorum istorias protelavit. Basiliarius

Torna all'inizio