Ad secundum dicendum, quod fides non est tantum de illis quae pertinent ad se,
sicut spes; et ideo possunt habere fidem de Deo et de aliis, non autem spem de
seipsis. Vel dicendum, quod fides informis nullo modo facit tendere in Deum,
sicut facit spes etiam informis aliquo modo, ut prius dictum est; et ideo non est
simile de fide et spe.
EXPOSITIO TEXTUS
«Qua spiritualia et aeterna bona sperantur». Contra. Aeternum est unum tantum.
Ergo non debuit pluraliter dicere aeterna.
Praeterea, spes est de futuro. Omne autem futurum, est temporale; nullum temporale
aeternum. Ergo spes non est de aeternis.
Praeterea, nullum temporale aeternum. Ergo superfluit quod dixit, «Spiritualia».
Et dicendum, quod illud quod per se est aeternum, est unum tantum; sed eius
aeternitas participatur quantum ad multa bona in beatis, scilicet quantum ad
diversas dotes; et hae participationes dicuntur bona aeterna, non quia careant
principio, sed quia carent fine. Vel referendum est ad pluralitatem attributorum.
Ad secundum dicendum, quod illud quod in se est aeternum, est futurum speranti;
et sic de Deo potest esse spes.
Ad tertium dicendum, quod «spiritualia» dicit propter dotes corporis, quae corporalia
sunt, et quodammodo aeterna, inquantum in perpetuum durabunt. Vel
dicendum, quod utrumque posuit, ut quasi gradatim ad obiectum proprium spei
perveniretur: quia est de bono spirituali, neque quolibet, sed de aeterno, quod
est Deus.
«Est enim spes certa expectatio futurae beatitudinis». Haec definitio datur per
actum, ut dictum est. Prima autem data fuit per genus.
«Quam natura praeit caritas». Verum est secundum quod est virtus, quod non
habet nisi secundum quod est informata caritate. «Vel natura praeit», sicut perfectum
imperfecto prius est natura, tempore posterius.
«Spes est de invisibilibus». Contra, aliquis sperat pecuniam quam videt. -
Dicendum, quod spes, proprie loquendo, est de non habitis. In spiritualibus
autem et aeternis, ea videre, est ipsa habere; non autem in corporalibus; et
ideo dicitur esse de invisibilibus. Vel dicendum, quod dicitur esse de invisibilibus,
inquantum est de futuris: quia pecunia etsi videatur in se, non tamen videtur
ut possessa; et hoc modo spes in ipsam tendit.
|
|