| plures esse qui sic non iudicarent nec facerent, dixit judex:
 pluitne in terra eorum? Tunc, plus admiratus Alexander dixit:
 talibus, sicut iste est, firmantur celi et terra. Inde dicitur Alexander
 transisse per quandam civitatem in qua vidit omnes domos
 equalis altitudinis, et in portis habere foveam, et nullum habere
 judicem. Quibus dixit: quid est quod video? Qualiter sunt
 equales omnes domus iste? Responderunt: superflue altitudinis
 edificatio cum iusticia esse non potest; nos vero non nisi justiciam
 querimus. Quibus iterum ait: qualiter in portis vestris
 sunt fovee? Responderunt: quia nostre sunt certe domus ad quas
 habemus celeriter transmigrare. Et dixit iterum eis: qualiter caretis
 judice? Responderunt: de nobis justiciam facimus nosmet
 ipsi et ideo judice non egemus. Dicitur etiam quod invenerunt
 astrologi Alexandrum supra pavimentum ferreum et sub velo
 aureo mori debere. Et eodem quodam die pergente, multum ei
 sanguis effluxit e naribus, quo debilitatus descendit de equo et
 tunc unus ex militibus loricam suam accipiens in terram extendit
 ut sederet Alexander in ea, et panno aureo velavit eum propter
 umbram. Quo viso Alexander, ad memoriam reductus, dixit:
 mors mea ecce aplicuit. Et vocato quodam scriba suo dixit: componas
 istam litteram quam volo remittere matri mee. Que
 incepit hoc modo: Alexander servus, servi filius, qui modicum
 corpus suum asociavit terrenis et animam suam statuit alii
 mundo perpetuo esse debere propinquam, matri sue dilecte Requie,
 cum qua in domo ista terrena nunquam quievit, et necesse
 habet facere cras iter et mansionem in domo longinqua.
 Deprecor, mater, ut nolis in fragilitate cordis mulieribus assimilari,
 sicut egomet in hiis et aliis actibus nostris conatus
 sum non equari; sciens pro certo quod de morte non dolui quia
 certus eram de eventu ipsius, similer tu dolere non debes, cum
 non fueris sic ignorans ut immortalem me esse censeres. Scias
 | 
 |