Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

192


scilicet timorem Dei, per quem debet retrahi a peccato. non
enim habet custodiam uxoris, quia de illius custodia non curat,
nec timet vercundiam mundi, ymo aliquando de hoc se
iactat. unde dicit Augustinus: "Tanta est perversitas humani
generis, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat apparere
inter impudicos". non timet etiam penam legum, quia leges
non dampnant viros fornicarios sicut uxores fornicarias.
querit autem supradictus Aureolus philosophus utrum mulier
a viro sit custodienda, et dicit et respondet quod nichil prodest
viri custodia, quia uxor aut est bona aut est mala. si est bona non
debet custodiri, si est mala non poterit custodiri. quamvis autem*

Torna all'inizio