spatium obligaverimus transituros, adversa
valetudine corporis praepeditos, adiectis capitulis
aliis, de quibus antea nunquam fueramus
aminoniti, excusationibus nostris, contra Deum
et justitiam omnino reiectis, excommunicationis
sententia nos denunciavit adstrictos:
cui velut in nos primitus cum nostra voluntate
prolatae, cum humilitate paruimus,
absolutionis beneficium, pristina nobis incolumitate
corporis reddita, postulantes, dum
nos ad transitum pararemus instanter, quo petito
et iniuriose negato, in Terrae Sanctae
subsidium sub pia voti prosecutione transivimus,
aestimantes vicarium Jesu Christi ad ejus
negotium potius, quam ad conceptae malevolentiae,
contra nos odium adspirare. Sed
is, quem speravimus, ea solummodo quae sursum
sunt sapere, et visu coelestia contemplantem,
mente credidimus in coelestibus habitare,
subito inventus est homo: quinimmo per inhumanitatis
opera, non solum a veritate sepositus,
sed a qualibet humanitate desertus: dum
praeter impedimenta, quae nobis in Syria preparavit
per nuntios et legatos, qui Soldanum
literis suis, quas nos captis eorum latoribus
in publicum testimonium reservamus, ne
nobis terram divino cultui deditam redderet,
cum Hierosolymitani viribus munierunt.
Regnum nostrum Siciliae violenter intravit
sumpta occassione quod Raynerius
|
|