Ordiri  est rei principium facere.  
 Opaca  umbrosa.  
 Opalia  dicebantur dies festi, quibus Opi supplicabatur.  
 Obnubit,  caput operit; unde et nuptiae dictae a capitis  
opertione.  
 Oppidum  dietum, quod ibi homines opes suas conferunt.  
Oppidum dicitur et locus in circo, unde quadrigae emittuntur.  
 Oppido  valde multum. Ortum est [autem] hoc verbum ex  
sermone inter se confabulantium, quantum quisque frugum  
faceret, utque multitudo signiticaretur, saepe respondebatur,  
quantum vel oppido satis esset. Hinc in consuetudinem venit,  
ut diceretur oppido pro valde multum. Itaque si qui in  
aliis rebus eo utuntur, ut puta si qui dicat oppido didici,  
spectavi, ambulavi, errant, quia nulli eorum subici potest,  
vel quod satis est.  
 Opiter  est, cuius pater avo vivo mortuus est, ducto vocabulo,  
aut quod obitu patris genitus sit, aut quod avum ob  
patrem habeat, id est pro patre.  
 Opitulus  Iuppiter et Opitulator dictus est, quasi opis lator.  
 Obturare  ex Graeco trahitur ab eo, quod illi ostia thuras  
dicunt.  
 Optio  est optatio, sed in re militari optio appellatur is,  
quem decurio aut centurio optat sibi rerum privatarum ministrum,  
quo facilius obeat publica officia.  
 Obtestatio  est, cum deus testis in meliorem partem vocatur;  
detestatio, cum in deteriorem.  
 Obices  pessuli, serae.  
 Obbrutuit,  obstupuit, a bruto, quod antiqui pro gravi, interdum  
pro stupido dixerunt. Afranius (420): “Non possum  
verbum facere, obbrutui.” 
  |  
  |