Regis, qui in superiori proximo libello prescriptus est, et Rogerius
Arianensis comes aliique quam plures; unde factum est
ut tam ipse exercitus quam milites qui intra Capuam habebantur,
preter pedites, fere duo milia supputarentur.
7
Aversa itaque urbe a principe recepta, pissanus
exercitus qui cum eo venerat, quorum numerus circiter octo milia
ferebantur, eidem principi et Ranulpho comiti Sergioque magistro
militum omnimodis instant uti ad aggrediendum Capuam quantocius
festinarent. Asserebant illam enim sine dubio quantocius
fore invadendum. Sed illi cognoscentes urbem militari plurimum
protectione fore munitam, impetum eorum prudentiori
consilio cohibent; quatinus circa Clanum flumen, in loco qui
Pons Silicis nuncupatur, castrametentur paululum, attendentes
utrum ab hiis qui plus aliis diligebant principem urbs ipsa ei
quo quomodo proderetur. Verum Cancellarius, ut erat cautus et
sollicitus, antequam ipsi ad eundem accessissent locum, quosque
principem plus aliis diligentes perceperat et in quibus tradendi
civitatem maior haberetur suspicio, universos comprehendens
Salernum custodiendos direxerat.
8
Dum ergo princeps in illo loco moratus spem prodende sibi
urbis amississet, motus inde iterum in alium locum secus eiusdem
fluminis decursus aquarum tentoria fixit; stante ex altera parte
regio, cui Johannes predictus presidebat, exercitu. Comes vero
Ranulphus nimio mentis ardore estuabat, eo quod in illos ad
feriendum, medio stante flumine, furtivo subitoque eventu
irrumpere non posset. At Johannes Ammiratus, vir sagacissimus
e contra, sinistros precavens eventus, caute agebat exercitum;
videlicet ab irruptione inutilis audacie eos coercens. Cumque
sic ab utraque parte aliquantisper ibi moratum fuisset, principis
expeditio panis inopia coangustari cepit, quam non iam sustinere
valebat; tanta namque in eodem loco egestas habebatur, ut unus
|
|