fluminis hausisse flexis genibus conspexit, a bellorum procintu protinus removit; quos
vero recto genu aquam bibere viderat, secum ad prelium insolitis armis muniens duxit.
Nam, ut illic dicitur, non consueta bellicae artis munitione eos armavit, sed in dextera
tubas, in sinistra contra hostium multitudinem languenas tenuerunt; et sic Dei omnipotentis
dispositione his armorum generibus hostes territi ad fugae patrocinium se protinus
converterunt. Sic, sic vir iste bellicus et sub ęcclesiastico campidoctore nutritus,
sub duce suo Iesu pergens ad prelium aquam fluminis flexo poplite minime sumpsit, quia
doctrinam sapientiae, quam de scripturarum fluvio sitibundo pectore mirabiliter hausit,
recta eius operatio nobilitavit. Illorum enim militum consortium miles iste iam spreverat,
quibus Paulus dicebat: 'Dissolutas manus et genua debilia roborate.' Numquam enim
debilitate operum spiritualis hausit fluenta doctrinae. Dexteram vero suam tuba, sinistram
autem languena munivit, quia predicationis officium, quae per tubam intelligitur, fervidus
exercebat, corporis vero fragilitatem, quae in languena significatur, quasi pro nichilo
ducens parvipendebat. In dextera igitur tubam, in sinistra ferebat languenam, quia
sinistrae vitae prosperitatem respuens ad dexterae vitae gaudia medullitus anhelabat.
Unde et huic bene congruere cernitur, quod electorum voce dicitur: 'Leva eius sub capite
meo, et dextera illius amplexabitur me.' Quia prosperitatem levae, quae in presenti vita
subsistit, mentis intentione calcabat, totum se in gremio aeternae beatitudinis, quae per
dexteram accipitur, collocabat. Erat igitur, ut Salomon dicit: 'Longitudo dierum in dextera
eius, in sinistra vero illius divitiae et gloria'. Incedebat ergo miles iste taliter armatus:
Erat 'in dextera eius', ut dicitur, 'ignea lex', erat canorus et terribilis tubae sonitus.
Parvipendebat corpus, roborabat spiritum; attenuabat carnem, saginabat mentem. Exteriorem
hominem castigabat, interiorem viribus roborabat. Nullius terrenae facultatis commodo,
nullius timoris vel amoris intuitu suae predicationis lucernam extinguebat, quia,
ut Dominus ait, 'nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum'.
Non enim pro temporali commodo lumen predicationis est deserendum, sed super
candelabrum potius ponendum, quatenus semper supra curam corporis vigeat gratia
predicationis.
10. His igitur virtutum telis vir iste vallatus, ubicumque se occasio prebuerat,
divini verbi semen spargebat et virtutum arbores in terra humani cordis plantabat, quas
postmodum fęcundis exhortationibus irrigabat. Quandocumque episcopus, abbas aut
alicuius conditionis homo debitae reverentiae causa ad eum confluebat, semper suae
sapientiae recedebat sale conditus, sanctae predicationis medicamine fotus, fraterna
ammonitione delinitus atque in omnibus ita melioratus, quod valde autea non venisse
tristabatur. Sic quidem fęcundo labore itineris, qui ad unius monasterii salutem fervidus
anhelabat, multorum infirmitatibus obiter providebat. In hoc nempe summum magistrum
nobilis discipulus imitabatur. Salvator quippe mundi pro archisinagogi filiae resuscitatione
pergebat, sed in ipso itinere a fluxu sanguinis quandam feminam suae vestis medicamine
liberavit et, dum sui corporis presentia illam suscitare dignatus est, prius istam
sola fimbria liberare voluit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|