Gothofredus de Bussero: Chronica

233


eo anno in nilo flumine apud insulam deltam sirene in specie hominis
et mulieris vise sunt ab exercitu romanorum usque ad meridiem.
Anno domini 600 a quadam cruce facta fuerunt magna miracula unde
tunc ceperunt consecrare ecclesias, nam ante tantum altaria
consecrabantur.
Anno domini 605 obiit sanctus Johannes elemosinarius patriarcha
Alexandrie. eo anno Gulfus lumbardus rex destruxit Cremonam die 11
kalend. septembris.
Anno domini 610 claruit sanctus Lupus episcopus.
Anno domini 612 Rome facte fuerunt lettanie maiores.
Anno domini 623 in Jherusalem fuit exaltatio sancte crucis que
translata est in Jherusalem per Carolum imperatorem. tunc Macometus
propheta saracinorum fuit eo anno 623.
Anno domini 623 Carolus imperator in romano imperio subjecit Saracenos
qui fuerant sub regno persarum. tunc Macometus princeps saracinorum
moritur.
Anno domini 627 passus est Anastasius monachus.
tunc floruit sanctus Isidorus.
tunc obiit Tedolina (sic) regina Modoetie.
Anno domini 630 floruit sanctus Gallus. et tunc floruit sancta Amelia
abatissa Parisiis que obiit 4.o octobris. et eo anno floruit sanctus
Columbanus.
Anno domini 639 saracini destructa Jherusalem capiunt Antiochiam.
Anno domini 649 saracini occupaverunt affricam.
Anno domini 650 natalis archiepiscopus Mediolani consecrare fecit
ecclesiam sancti Georgii in pallatio.
Anno domini 651 obiit sanctus Gregorius papa.
Anno domini 660 Constantinus postquam martirizavit Martinum
papam Romam venit et quicquid erat Rome ad ornatum ecclesiarum
secum detulit in Siciliam et ivit Constantinopolim occisurus catolicos et
eo anno venit dominare lumbardos, sed non potuit. tunc ivit Romam et
diripuit tesaurum Ecclesie ut ferret Constantinopolim qui cum esset in
ecclesia in balneo a suis occiditur.
Anno domini 660 Paulus civitates et pontes in Francia et in Borgondiam
resarari impetravit.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio