Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 475


quia ipsi intendunt bonum pecuniosum et delectabile,
iniuriantur civibus in uxoribus, et in filiabus, et rapiunt
eorum bona. Quinto decet reges et principes non solum
habere familiares, et diligere nobiles, et barones, et
alios per quos bonus status regni conservari potest, sed
etiam ut ait Philosophus in Polit. inducere debent uxores
proprias ut sint familiares et benivolae uxoribus praedictorum:
nam mulieres valde inclinant viros ad voluntates
proprias, eo quod quilibet valde inclinatur ut nolit
proprias delicias contristare. quare si uxores nobilium et
aliorum per quos bonus status regni conservari habet, viderent
se contemni ab uxore regis aut principis. inducerent
viros ut seditiones moverent in regno aut principatu.
sic ergo gerere se debet bonus rector regni aut civitatis.
Tyrannus autem non sic se habet, sed corde elatus
alios contemnit: propter quod nec ipse nec personae sibi
coniunctae aliis sunt benivolae. Ea igitur quae habet verus
rex, licet simulate illa videatur habere Tyrannus, inquantum
tamen huiusmodi est secundum veritatem caret illis.
Sexto decet verum regem esse moderatum in cibis,
et venereis, ne a subditis habeatur in contemptu: nam ut
dicitur 5. Polit. non contemnitur qui est sobrius, sed qui
ebrius. tyranni autem hoc non faciunt: nam cum non
intendant nisi commodum proprium ut bonum pecuniosum
et delectabile, qua maxima delectatio sensibilis est
in cibis et venereis, tyranni absque fraeno fruuntur voluptatibus
illis. Immo (quod peius est) ut narrat Philosophus
5. Politic. multi tyrannorum non solum temperati non
sunt, sed nolunt videri temperati esse. Existimant autem
reputari ab hominibus felices, si singulis diebus aspiciantur
esse in commensationibus, et ebrietatibus, et in conviviis
affluentibus: non tamen sic se habere deberent. dato
enim quod temperamento carerent ne contemnantur a
populis, non deberent suam intemperantiam ostendere:
laudatur enim sobrietas et temperantia, vituperatur autem

Torna all'inizio