gente continue intercedit. Veniet autem tempus quando ipsius oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit". Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem beati Iohannis basilicam, que utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris, non pro vite merito, sed premiorum datione, isdem locus venerabilis largiretur.
[31.] Igitur, ut diximus, Constans augustus cum Tarentum venisset, egressus exinde Beneventanorum fines invasit, omnesque pene per quas venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam Apulie civitatem, expugnatam fortius invadens diruit et ad solum usque prostravit. Agerentiam sane propter munitissimam loci positionem capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare cepit, ubi tunc Romoald, Grimoaldi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sensualdum ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans, ut quantotius veniret, filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutriverat, potenter succurreret. Quod Grimoald rex audiens, statim cum exercitu, filio laturus auxilium, Beneventum pergere cepit. Quem plures ex Langobardis itinere relinquentes ad propria remearunt, dicentes, quia expoliasset palatium, et iam non reversurus repeteret Beneventum.
Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat; econtra Romoald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas eisdem inferebat undique clades. Cumque Grimoald eius pater iamque properaret, eundem nutricium eius de quo premisimus ad filium misit, qui ei suum adventum nunciaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus, imperatori delatus est, qui ab eo unde advenire requirens, ille se a Grimoaldo rege venire dixit eundemque regem citius adventare nunciavit. Statimque
|
|