processit, unde numquam in bonis et perfectis operibus
invenitur. (20) Cum itaque de duobus aliis non habeamus propositum
nunc agendi, ad prosaicum et epistolare potissimum
accedamus, quia istud a cunctis requiritur et multum cognoscitur
expedire: facundiam auget, gratiam promeretur, honores
amplificat et sepe inopes locupletat.
2. (1) QUID SIT EPISTOLA.
(2) Epistolare dictamen idem esse quod epistola iudicatur.
Unde quid sit epistola et quot et que partes epistole, que sit
etiam lex earum per ordinem videamus.
(3) Epistola igitur est legatio litteralis absenti persone mittentis
plene significans voluntatem. (4) 'Legatio litteralis' dicitur,
id est missio literis designata, quia si per solum nuntium aliquid
sine litteris intimamus, non id epistola sed quedam stolia, id
est simplex missio, nominamus. (5) 'Absenti persone' dico, ad
differentiam sermonis qui pertinet ad presentes. Nam et si causa
pudoris quandoque presenti epistolam destinemus, tamen ei
scribimus ut absenti. (6) 'Mittentis plene significans voluntatem'
ideo dictum est, quia potest quandoque per alicuius partis
subtractionem epistola decurtari: quod tolerandum est dummodo
plene mittentis affectio declaretur.
|
|