convenit: potentiae enim organis affixae coguntur ad aliquem actum per immutationem
organorum, sine quibus in actum exire non possunt; intellectus autem
quamvis sit potentia non affixa organo, tamen cogitur ad aliquid ex ratione vel
argumento, sive deficit ab aliquo in quod non potest ex defectu demonstrationis
et intellectualis luminis; voluntas autem potest de se in quodlibet quod
apprehensum fuerit, nec ab eo per aliquam rationem violenter prohiberi potest.
Quia cum intellectus feratur in rem secundum quod res est in anima, prout
habet rationem veri, indiget intellectus ad intelligendum rem aliquo medio
lumine, vel demonstratione, per quod rem deducat in hoc quod ad intelligendum
sibi sit proportionata; unde etiam per rationem potest necessario avelli, ne
alicui rei consentiat: sed voluntas, ut dictum est, fertur in suum obiectum,
secundum quod est in re: et ideo non oportet ut aliquam operationem habeat in
rem ad hoc quod fiat sibi proportionata, vel expoliando eam a materia, vel aliquid
huiusmodi, sicut intellectus facit; sed directe in rem apprehensam, secundum
quod est, fertur; et ideo non potest deficere quin feratur in quodcumque
voluerit, neque aliquo prohibente, neque per aliquem eius defectum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum in cogitationibus potest esse dupliciter:
vel inquantum cogitationes sunt; et sic non est in eis nisi peccatum vanitatis,
secundum quod intellectus deberet occupari utilioribus cogitationibus, et
occupatur inutilibus; nec hoc in culpam imputatur, nisi secundum quod actus
intellectus natus est a voluntate imperari: vel inquantum cogitationes propter
delectationem rei cogitatae quaeruntur; et sic potius est peccatum in delectatione
rei cogitatae secundum memoriam et speciem, quam in ipsa cogitatione. Illa
autem delectatio non est in intellectu, sed in concupiscibili et irascibili, cuius
est actus cogitatus; unde tale peccatum reducitur ad idem genus (ut fornicationis
et homicidii) in quo est ipse actus peccati exterius perpetratus.
Ad secundum dicendum, quod illa perfecta operatio intellectus quae est hominis
secundum quod est homo, non habet rationem meriti nisi secundum quod est
a voluntate imperata; sicut cum quis in contemplatione divinorum meretur: et
similiter e contrario non est culpa in actu intellectus errantis et varia cogitantis,
nisi secundum quod actus eius est a voluntate imperatus.
Ad tertium dicendum, quod peccatum de quo nunc loquimur, quod rationem
demeriti habet, non opponitur virtuti quolibet modo acceptae, sed virtuti secundum
quod est principium actus meritorii et remunerabilis. Quamvis autem perfectio
intellectus, ut scientia et sapientia, possit habere rationem virtutis ex hoc
solo quod perfectio intellectus est opus eius bonum reddens, secundum quod
facit recte intelligere; non tamen habet quod actus eius sit remunerabilis et
meritorius, nisi secundum quod est imperatus a voluntate.
|
|