Gregorius episcopus seruus seruorum Dei [omnibus in Christo
fratribus, episcopis abbatibus sacerdotibus ducibus et principibus
atque militibus omnibusque christianam fidem et beati Petri
honorem reuera diligentibus in Romano imperio habitantibus,]
salutem et apostolicam benedictionem.
Postquam fraternitati uestrae epistolam direximus quae ita
incipit: "Gratias agimus omnipotenti Deo", a fidelibus sanctae
ecclesiae accepimus quod rex summopere procuret nos ab inuicem
seiungere suaque fraude decipere, modo per spirituales modo per
saeculares personas. Proinde dubitamus ne forte ex nostris fratribus
minus cauti pro licentia quam dedimus decipiantur. Et ideo
ex parte beati Petri apostolorum principis praecipimus ut nullus
eum praesumat a uinculo anathematis absoluere quousque
illius satisfactio et penitentia per idoneos uestros nobis fuerit
renuntiata, ut simul decernentes per legatos nostros quod aequum
fuerit ac Deo placitum, omni fraude remota, apostolica auctoritate
statuamus. Vos autem diligenter studete eam promissionem eamque
securitatem ab illo accipere ut non uideamur pro columbae
simplicitate serpentis prudentiam negligere. Quodsi inter hec,
quod non optamus, morte praeuentus fuerit, non dubitet uestra
fraternitas quam uera penitentia ueraque satisfactio promeretur
absolutionis medicinam impendere.
Data Tiburis iiii kal. Septembris.
|
|