Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 31

Liber I


nihil obscure, nihil contorte, nihil concise aut contracte proferemus; si propriis atque usitatis tum verbis, tum sententiis rem exponemus; si ambitu sive, ut Cicero, appellat comprehensione verborum longiore quam necesse est non utemur; si circuitiones et quasi ambages omittemus; si non deerrabimus ab eo quod coeperimus; denique si ea quae paulo ante tradita sunt brevitatis praecepta observabimus. Verisimilis sive probabilis erit narratio, si omnia locis, temporibus, rebus, personis convenientia proferemus; si, ut res gesta est aut geri potuit ita narrabimus; si nihil difficile, nihil incredibile, nihil fabulosum aut a facultate hominum memoriave remotum et monstro fere simile proferemus; si rei, quam narrabimus, argumenta, signa, testimonia, quatenus egere videbitur, ostendemus; si eam probabilem nostra aut illustrium virorum fide, asseveratione aut autoritate faciemus. Ac de narratione quidem hactenus.
De divisione.
Cap. XII
Divisio est distributio totius vel orationis vel alterius rei in suas partes. Ea narrationem statim sequi debet. Atque in iudicialibus quidem causis primum dicendum est quid nobis conveniat cum adversariis, quid in controversia sit. Deinde enumerandae atque exponendae breviter partes de quibus dicturi sumus: quae plures aut pauciores tribus, ut Cicero praecipit,

Torna all'inizio