Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 285


michi: aut vos non estis Deo fideles, aut alchoranum, quod dicit,
quod vos oratis pro Machometo, non est verbum Dei. Set si non est
verbum Dei, unde ei tantus honor et tanto tempore modo fere septingentis
annis? Certe credo, quod nunquam fuit in mondo aliquis
liber, qui tantum honoraretur, quantum alchoranum, nec credo,
quod umquam fuerit factus in mondo nec fiet aliquis liber qui tantum
blasphemaret Deum et celestem curiam, quantum alchoranum. Certe
ego quidem blasphemias in alchorano invenio, set in omnibus
factis eorum invenio Sarracenos fortunatissimos in temporalibus, ut
eciam mala videantur eis cedere in bonum. Nam et si venerunt Tartari,
ut destruerent Sarracenos, sed ipsi Tartari fere omnes facti sunt
Sarraceni! Ecce christiani frequenter cogitaverunt contra Sarracenos, et
quasi omne consilium eorum fuit in malum ipsis christianis. Quis
enim papa, vel imperator, vel rex cogitavit vel disposuit contra soldanum
Babilonie, contra successorem Machometi, a magno tempore,
qui non fuerit vel morte preventus vel consilio et ordinacione deceptus?
Dum ergo legimus in alchorano, quod vos angeli pro Machometo
oratis et Sarraceni ab angelis iuvantur, et nos post hec per
experienciam probamus quod quasi in omnibus prosperantur, quid
restat simplicibus, ymmo stultis, quorum nostri temporis infinitus est
numerus, nisi quod illa sola sit vera fides et non alia? O virgo beatissima,
o virgo Maria, mater Christi, non illa Maria, soror Moysis
et Aaron, que facta est leprosa, sed tu Maria, virgo filia Ioachin,
que nec lepre, nec culpe umquam fuisti obnoxi, tibi nuper alias speciales
litteras de mea tristicia et dolore transmisi nec adhuc aliquam
responsionem que me plene letificaret accepi! Tu regina misericordie,
que reginam illam Hester, incomparabiliter superas et excedis,
et certe ipsa regina Hester, quanto periculo se exposuit pro populo
suo, sine licentia intrans ad regem, que etiam triginta diebus vocata
non fuerat! (Esth., IV, 11; V, 1-2). Tu vero, qui assistis a dextris
regis eterni in vestito deaurato et iam non per eunuchos altissimo regi
loqueris, set immediate cum maxima securitate cuncta ei exponere
vales, silere poteris? Et ego, licet peccator, tamen cum multa fiducia
de misericordia tua confisus clamo et vociferor pro foribus palacii
tamquam alter Mardocheus, veste concissa (Esth., IV, 1), barba
prolixa, ut eciam in habitu fratrum predicatorum me non reputent
fratrem, et modo in habitu militis, modo in habitu camelarij, modo
in habitu fratrum predicatorum laboriose discurro partes, ut predicem
Christum eo tempore Sarracenis et Tartaris, quando non solum Tartari
sed eciam christiani efficiuntur Sarraceni.
Quid faciam miser, cum videam christianos iam quasi mente attonitos
euntes per viam quasi amentes pro dolore ac timore Sarracenorum!

Torna all'inizio