Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 103


ROMANI sunt qui ex Judaeis et Gentibus crediderunt.
Hi superba contentione volebant se alterutrum
superponere. Nam Judaei dicebant: Nos sumus populus
Dei, quos ab initio dilexit et fovit. Nos circumcisi
ex genere Abraham, sancta descendimus
ex stirpe, et notus retro apud Judaeam tantum Deus
( Psal. LXXV, 2). Nos de Aegypto signis Dei et virtutibus
liberati, mare sicco pertransivimus pede, cum
inimicos nostros gravissimi fluctus involverent
( Exod. XIV, 22). Nobis pluit manna Dominus in deserto,
et quasi filiis suis coeleste pabulum ministravit.
Nos die noctuque in columna nubis ignisque
praecessit, ut nobis in invio iter ostenderet ( Exod.
XIII). Atque ut caetera ejus circa nos immensa
beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem
accipere, vocem Dei loquentis audire ( Rom. III),
ejusque cognoscere voluntatem. In qua lege nobis
promissus est Christus, ad quos etiam ipse se venisse
testatus est, dicens: Non veni nisi ad oves quae
perierunt domus Israel
( Matt. XV); cum vos canes
potius quam homines appellaverit. Aequumne ergo
est ut, idola hodie deserentes, quibus ab initio deservistis,
nobis comparemini: et non potius proselytorum
locum ex legis auctoritate et consuetudine

Torna all'inizio