Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1028


3 Nam nocte, cum ad iter Apuliae consummandum tota
se dedisset, ostensa est ei per visionem domus sua militaribus
apparatibus plena, quae venalium esse consueverat pannorum
cumulis occupata. Stupenti igitur ad eventum rei insolitum responsum
est, haec omnia fore sua militumque suorum. Evigilans autem,
quamvis huiusmodi visionem suo proposito videret applaudere et ad illud
exsequendum prosperitatis eam praesagium reputaret, subito tamen
et mirabiliter circa haec eadem quae conceperat coepit tepescere,
ita ut ad haec explenda iam a seipso vim fieri sibimet oporteret;
donec tandem, non multo post, ire in Apuliam penitus recusaret. Sic
novae militiae dux futurus ex hac ipsa sui mutatione perpendit, iam
dictam visionem longe aliud quam crediderat importare; sic armis
caelestibus, quibus postmodum contra omnes tentationes viriliter utebatur,
acceptis, coepit ex tunc mores pristinos ad plenum mutare.
Franciscus itaque iam a publicae negotiationis tumultu se subtrahens,
evangelicus negotiator efficitur, et quasi bonas margaritas,
donec unam pretiosam inveniat, quaerit, dum ad videndum quid
Deo placentius inchoet, diversarum meditando virtutum officinas ingreditur.
Cumque sic in agrum dominicum meditari secedit, thesaurum
illic absconditum invenit et recondit, eumque cum agro, venditis
omnibus
, comparare proponit.
4Iam novi propositi novum consiliarium quaerit: Deum, quid
agat, unicum consulit, nullique mortalium quid intendat exponit.
Solum tamen quemdam sibi prae caeteris familiarem gaudii sui participem
esse desiderans, quin potius occasionem, ut verbis aliquando

Torna all'inizio