Cap. VII
Manfredus, coram Urbano papa citatus, sedi apostolicae
blandiri per nuntios curat. Pontifex vero, qui
cum Karolo Provinciae comite agebat, ut ipsi regnum
concederet, illius simulatam animi demissionem
despicit, atque anathemate ipsum afficit.
Post haec rex ipse Manfredus, quem papalis
curia, etsi per se calcare non valeat, diffamare,
propter ingratitudinem merito lacessita, contendit,
cui temporis etiam et rerum eventus invidiae
zelum cotidie sua crescente felicitate concumulant,
citatur ad praesentiam domini Urbani
summi pontificis, citatione videlicet publica, ut
est moris, quae alloquio tantum papalis praedicationis
expressa et inscripta cedulis affixis prae
foribus majoris ecclesiae Urbis-Veteris, ubi tunc
sedes apostolica morabatur, ad eumdem regem
nec literarum, nec nuntii alicujus, cum non consueverit
hoc ecclesia facere, visione pervenit. Cumque
nollet rex ipse super hoc de arrogantiae seu
contumaciae culpa videri culpabilis, quem papalis
curia, temporis opportunitate captata, satagebat
in quantum poterat et debebat infamiae nota
lacessere, nuntios suos ad sedem apostolicam consulta
deliberatione praemisit. Et, quia jam ecclesia
tractatum cum Karolo, filio regis Franciae,
Provinciae comite, per idoneos nuntios de concedendo
sibi regnum habuerat, rex Manfredus, credens
praecavere futura, praeter mores, quibus erat
imbutus ab ipsis cunabulis, se humilians, per
nominatos nuntios fecit summo pontifici supplicari,
ut, ex quo ipse rex personaliter jubebatur
accedere, de securo et habili loco, in quo cum
familia et gente sua posset commode, juxta suae
dignitatis exigentiam, hospitari, benigne sibi pater
apostolicus provideret. Paravit tamen se rex
ipse magnifice, ut, si expediret, non solum curiales,
sed et posset terrigenas, casu accidente,
viribus superare; ac usque ad regni confinia cum
maxima equitum et peditum comitiva processit,
considerans quod ex vicinitate locorum poterat
habilius super iis nuntiorum expectare responsa,
et ibi de ulteriori processu, vel mora, quod sibi
melius expediret consulta deliberatione pensare.
Cumque non deceret ecclesiam quae processerant
de labiis summi pontificis irritare, qui cum comite
Provinciae concessionis regni oblatione praeambula,
cui super hoc non expediebat illudi,
solemnem per nuntos faciebat teneri tractatum,
excusantium praedictorum allegationes pro rege
idem summus pontifex non admisit; quia dum
ecclesia voluit, idemque rex potuit sedi se reconciliare
praedictae, consilio et suasione quorumdam
comitum, quos ipse rex bonis nobilium exulum
non jure praefecerat, quibus exulibus restitui
per regem integre bona sua, inter alia pacta,
ecclesia contendebat, rex praedictus ipsius ecclesiae
beneplacita parvipendit, nec annuit postulatis.
Cum autem postmodum visus est velle sub
exquisitis cum omni diligentia pactis sedis ejusdem
|
|