Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati  
 estis, et ego vos requiescere faciam . 
7.  Destruxit , id est, perspicue ostendit ubi esset  
vita et corruptio. 
8. AMBROS.  Non   confundor . Bene posuit  non   confundor , 
quia dixerat  non erubescas . 
9.  Potens est depositum , id est, perfectam spiritus 
gratiam, in qua spe ad praesens hanc spiritus  
gratiam, ut pignus vel arrham, assecuti sumus. 
10. LANFR.  Quae a me audisti , id est, cum insinuarem 
fidem et dilectionem quae oportet haberi in  
fide Christi Jesu. 
11.  Scis enim quod . Ad hoc ei istos commemorat,  
ut et ipse cautus sit, ne similiter sese avertat. 
12.  Catenam meam . Consequenter hoc adjunxit,  
quia ad exhortationem ejus dixerat, nec erubescas  
testimonium Domini.
  |  
  |