nonnumquam benignus princeps clemencie terminos celsitatis, cum
cetere virtutes misericordie cedere non recusent. Divina iubet oracio,
dummodo ingenium flagitent delinquentes, a sinu misericordie non
excludi. Parum diligit pastor oves, lupum recipere permittens. Statuta
celebrata canonice auctoritate apostolica debent recipere firmitatem.
Mater ecclesia illis sua negocia regenda committit, quorum se gaudet
sciencia illustrari. Decus clericorum precipuum est sufficiens prudencia
et honestas. Erroris doctor efficitur qui non vult esse discipulus
veritatis. Charismata sancti Spiritus non sunt precio conferenda.
Caput languidum facit membra subdita egrotare. Cum
Subditi bene faciunt, ad maiorum spectat gloriam et honorem. Quidquid
ultra rectum recta intencione non agitur, etsi coram mundo resplendeat,
in examine tamen Iudicis eterni obscuratur. In pravitatis
exemplum cedere caveat institutus alios sub equitatis regula continere.
Inmensis laudibus non est dignus inductus spirituali robore et limine
mentis cassus. Pensandum est quanta sit ire culpa: non, dum mansuetudo
deperditur, superne similitudo imaginis viciatur. Quemadmodum
aromatum sui odoris flagrancia non plene, nisi cum aperiuntur,
expandunt, ita vir sanctus et providus non, nisi in prolacione positus,
innotescit. Subiectorum presumpcio labitur in excessus, si balancia
titubat in manibus prelatorum. Membrum quod obstupefactum non
sentit remedia, est longius a salute. Negligens operari quod loquitur,
seminat et laborat aliis, et non sibi. In putacione vitis, ut boni palmites
fructificent, sermenta sterilia reciduntur. Qui leves excessus paulatim
non reprimit, demum punire cogitur graviores. Importune radios solares
aspiciens tenebrescit et eo minus videre compellitur quo vidisse amplius
conabatur. Virtuosus homo dolis et fraudibus conculcatam equitatem
et aridam sua facit prudencia reflorere. Quanto maior est dierum in
celebritate solempnitas, tanto attencius debent divina ministeria celebrari.
Per quam de levi in profundum subditi deprimuntur, moles illa
consultius evitatur.
Capitulum III
DE EXORDIIS QUO AD RELIGIOSOS
Ibi est laborandum viriliter, ubi de premio nullatenus dubitatur.
Inter mundanas pestes nulla est amplius quam mulier fugienda.
Gloriosum et sanctum est de nullo presentis vite commodo gloriari.
Grave parit periculum scelus s ex consuetudine radicatum. Nimis
|
|