Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 211


etiam a modis quibusdam cantu remota soluta esse videatur
oratio, maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lyrici
a Graecis nominantur, apparet; quos cum cantu spoliaveris nuda paene
remanet oratio ».
[XX] [85] Audisti, naturam ipsam in illorum auribus acutarum graviumque
vocum collocasse iudicium; « nostris » enim quod dixit,
non suis summorumque virorum sed multitudinis romanae intelligi
voluisse, id declarat quod supra dixerat, multitudinem pedes non novisse.
[86] Pedes ergo multitudinem ignorasse et nullos tenuisse
numeros, quae ad brevioris aut longioris syllabae dissonantiam exclamaret,
eo tendit, ut sine vulgaritatis cuiuspiam suspicione latinitatem
puram omnibus, paucis doctam credi liceat fuisse. [87] Huc etiam
accedunt de urbanitatis sono quae a Cicerone dicuntur in Bruto:
recinere in romanis oratoribus nescio quid urbanius, quo externi
caruerint oratores, sonum scilicet et tamquam verborum orationisque
accentum, qui nedum in scriptis sentiebatur orationibus, quas illi
reliquerant oratores, de quibus Cicero iudicium tunc ferebat; sed
vix quid qualeque fuerit intelligi potest. [88] De Gaii et Lucii fratribus
Caepasii filiis, quae idem habet Brutus, ad rem similiter videntur
facere, quos « oppidano quodam et incondito genere dicendi »
usos, non ex scriptis orationibus sed ex vocis pronuntiationisque sono
parum laudatos videtur Cicero pertransire. [89] Magna meo iudicio
argumenta latinitatem litteratam, de qua totiens dixi, unicum fuisse
idioma romanae multitudini, quae et syllabarum brevitatem longitudinemque
in versu sentiret, ac urbanitatis sonum saporemque vernaculum
et oppidanum genus dicendi internoscere posset. [90] Id
enim in nostra litterarum ignara multitudine utrum contingat nosti,
quae nedum gravis aut acutae vocis in carmine heroico sive lyrico
iudicium habet, sed carmina quid sint penitus ignorat, et urbanitatem
a rusticitate solo vestitu lautiorisque mensae discernit apparatu.

Torna all'inizio