5.  Dilecto filio . Qui est filius meus, non secundum  
carnem, sed secundum catholicam fidem, quam ei  
insinuavi; catholicum enim Graece,  commune  vel  
 universale  dicitur Latine. 
6. AMBROS.  Ea quae desunt . Bene dixit quae desunt; 
nam pietatis ratio omnibus credita erat ab  
Apostolo. 
7. AUGUST. ( expos. in Evang. Joan. , Tract. 41,  
tom. IX)  Sine crimine est . Crimen autem est peccatum 
grave, accusatione et damnatione 
dignissimum. 
8. LANFR.  Oportet episcopum . Hic aperte ostendit  
presbyterorum nomine episcopos superius designatos 
fuisse. 
9. AMBROS.  Non iracundum . Hoc est reminiscentem 
iram, et per longi temporis spatia tenentem. 
10. LANFR.  Proprius eorum propheta . Attende non  
solum Judaeos, sed et gentes habuisse prophetas. 
11.  Cretenses semper mendaces . Tales esse eos  
confirmat auctor Epimenides, poeta gentilis. 
12. AMBROS.  Omnia munda mundis . Quae ad escam  
facta sunt, nihil in se immundum habent; si tamen  
quis cum munda conscientia velit insumere. Si quis  
autem per suam incredulitatem habet conscientiam  
coinquinatam, nihil mundum poterit illi esse, qui  
talis est. 
13. AUGUST. (lib. XXXI  cont. Faust. , c. 4, tom. VI) 
  |  
  |