3. Praeterea, Adam non solum sibi, sed etiam nobis demeruit: quia per unum
hominem peccatum et mors in mundum intravit, Rom. 5. Sed meritum et demeritum
ab eadem potentia procedunt. Ergo et ipse, si perstitisset, omnibus mereri
potuisset; et ita omnes per eius meritum primam gratiam consecuti fuissent.
4. Praeterea, impossibile est esse poenam sine culpa. Sed poena peccati originalis
est carentia visionis divinae. Ergo cum in statu innocentiae homines sine
peccato originali nati fuissent, habuissent meritum visionis divinae. Sed hoc
non potest haberi nisi per gratiam. Ergo nati fuissent in iustitia gratuita.
5. Praeterea, homo per peccatum necessitatem peccandi incurrit. Ergo si perstitisset,
in iustitia confirmatus fuisset. Sed secundum Anselmum,
oportuit ut qualis ipse fuit, tales etiam filios genuisset. Ergo et omnes
in iustitia confirmati fuissent mox a nativitate sua, ut peccare non possent.
SED CONTRA, illud quod infunditur immediate a Deo, ut anima rationalis, non
transfunditur a parentibus. Sed gratia est huiusmodi, ut in 1 libro probatum est,
dist. 14. Ergo gratiam vel iustitiam in posteros non transfudisset.
Praeterea, Hugo de Sancto Victore dicit quod homo si perstitisset, generasset
filios sine peccato, sed tamen non necessario paternae haeredes iustitiae; et ita
videtur quod iustitiam vel gratiam non transfudisset.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Philosophus in 2 de Generat.,
in generatione est quaedam circulatio, quae tamen non redit in idem numero,
sed ad idem specie: homo enim generat hominem, non Socrates socratem; et
inde est quod generatum generanti assimilatur in omnibus illis quae ad naturam
speciei pertinent, nisi adveniat impedimentum, ut in monstris apparet; non
autem oportet quod assimiletur in proprietatibus quae consequuntur individuum
ratione individui: et si aliquando contingat quod in aliquibus proprietatibus
etiam personalibus assimiletur filius patri, hoc tantum accidit in accidentibus
corporalibus, sicut quod albus generat album, et podagricus podagricum:
non autem in perfectionibus animae generat sibi similem secundum actum, ut
grammaticus non generat grammaticum; sed forte secundum aptitudinem tantum;
secundum quod ex complexione corporis unus est habilior alio ad scientiam
vel doctrinam vel virtutem. Sciendum est ergo quod duplex iustitia primo
homini poterat convenire. Una originalis, quae erat secundum debitum ordinem
corporis sub anima, et inferiorum virium sub superiori, et superioris sub Deo;
et haec quidem iustitia ipsam naturam humanam ordinabat in sui primordio ex
divino munere; et ideo talem iustitiam in filios transfudisset. Est etiam alia
iustitia gratuita, quae actus meritorios elicit; et de hac est duplex opinio.
|
|