Quod in hoc millesimo fuit maxima culicum multitudo.
Et nota quod in hoc millesimo fuit maxima culicum multitudo,
tam in montibus quam in paludibus et planicie, a principio Iulii
usque ad festum Magdalene, ita quod tediosum erat hominibus
vivere propter importunitatem et lesionem eorum.
Quod in hoc millesimo multum retardate s[un]t segetes ad matura[n]dum.
Nota etiam quod in hoc millesimo multum retardate sunt segetes
ad maturandum, ita quod non potuerunt se expedire agricole
et messores usque ad festum Marie Magdalene; et quod dicitur
de Iudeis in benedictionem, scilicet: Apprehendet messium tritura
vindemiam, et vindemia occupabit sementem, Christiani credebant
sibi accidisse in penam.
Quod filius Petri regis Aragonie devicit Gallicos.
Item, millesimo supradicto, filius Petri regis Aragonie, qui
fuit filius filie principis Manfredi, filii Frederici imperatoris condam,
devicit Gallicos, qui sub rege Karolo militaverant in Apulia
et Sicilia, et obtinuit totum regnum.
Item, millesimo supraposito, magna et pulcherrima campana
communis Parme rupta est ex imperitia pulsatoris.
Quod multi ambaxatores congregati sunt in Parma ad tractandum de pace
civitatum Lombardie.
Item in hoc millesimo supraposito congregati sunt in Parma
ambaxatores de Bononia, de Mutina et de Regio et de Placentia
et de Brixia et de Cremona ad tractandum et ordinandum de pace
et concordia civitatum Lombardie, ut quietam et tranquillam
vitam quilibet possit habere et ne propter discordiam ab hostibus
|
|