Sed quia operabilia humana contingentia sunt, et possunt deficere ne ad finem
intentum perducantur; ideo certitudinem consilii attingere non est humanum,
sed divinum, cuius est per certitudinem eventus contingentium praevidere. Et
ideo oportet quod ad hanc certitudinem mens elevetur supra humanum modum
instinctu Spiritus Sancti: «Qui enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt»,
Rom. 8, 14, et ideo consilium est donum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod donum consilii non est ad quaerendum consilium,
sed ad inveniendum.
Ad secundum dicendum, quod dona dirigentia in vita activa sunt circa contingentia;
et ideo oportet quod sit ibi magis inquisitio quam in contemplativa vita,
quae circa aeterna est.
Ad tertium dicendum, quod secundum Philosophum in 3 Ethic. consilium
adhibetur in difficilibus, in quibus nobis non credimus; et propter hoc in
arduis, ad quae omnes non tenentur, praecipue est donum consilii, sed non tantum
in illis.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod habitus dirigentes in vita activa
distinguuntur quantum ad tria. Primo quantum ad modum operandi: et sic a
virtutibus prudentia et eubulia, quae operantur humano modo, distinguuntur
scientia et consilium, quae operantur supra humanum modum, ut ex dictis
patet. Alio modo quantum ad actus sive vias quae exiguntur ad directionem,
quae sunt invenire et iudicare; et sic consilium, quod consistit in inveniendo,
distinguitur a scientia, quae consistit in iudicando de inventis per consilium.
Tertio modo quantum ad medium; et sic sapientia distinguitur a scientia,
inquantum sapientia quandoque dirigit in agendis per rationes aeternas, scientia
autem per rationes inferiores.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ad bene conversandum, ut dictum est, duo
requiruntur; et ideo oportet esse duo dona.
Ad secundum dicendum, quod diversae virtutes exequentes circa unum genus
materiae distinguuntur penes diversas partes materiae, non penes actus agentis.
Et ideo ab unitate actus poterit inveniri unus modus altior, qui competit uni
dono. Sed virtutes dirigentes pertinent ad diversos actus ex parte agentis; et
ideo requiruntur diversi modi et diversa dona elevantia ad modos digniores.
Ad tertium dicendum, quod iudicium, quod est synesis, et praecipere applicanda
ad opus, quod est prudentiae, totum pertinet ad unam viam, scilicet iudicativam;
et ideo eis non respondet nisi unum donum. Sed eubuliae quae pertinet ad
aliam viam, respondet aliud donum.
|
|