enim quod quando [est] aliquis homo multum subtilis, qui habet
acutum ingenium et subtilem intellectum, ipse per subtilitatem
ingenij sui et acutam rationem suam multa sciet videre, que
postea evenient in rei veritate. sicut enim speculatores aliquando
vident remota oculis corporis, sic et sapientes viri et sancti ventura
aliquando et occulta vident oculis mentis. unde dicitur in Ecclesiastico:
"Anima viri sancti enuntiat aliquando vera
quam .VII. circumspectores sedentes in excelsum ad speculandum".
demones igitur habent naturam subtilissimam et
intellectum acutissimum, et ideo per nature sue subtilitatem
multa ventura et occulta conspiciunt, que postea ita eveniunt.
Secundo demones oculta et ventura cognoscere possunt,
sicut dicit sanctus Ysidorus, per experientiam temporum. videmus
enim quod quando sunt aliqui homines longevi et antiqui, qui
multa viderunt et plurima sunt experti, isti utique multa sciunt et
de eventibus preterritis similia iudicant de futuris. unde
dicitur in Ecclesiastico: "Vir in multis expertus cogitabit
multa, et qui multa didicit, enarrabit intellectum". qui
non est expertus, pauca recognoscit. demones igitur sunt multum
antiqui, quia plus sunt quam .VI. milia annorum quod sunt
creati. multa etiam et quasi infinita sunt experti. et ideo
ex eventibus preteritorum conitiunt simile iudicium futurorum.
tertio demones [ventura] cognoscere possunt, ut dicit idem
Ysidorus, revelatione spirituum supernorum. quando enim
|
|