Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 541


nisi in veritate, loquele, multiplicis luctus, non derrideas nec
rixeris, non contendas; cum tacueris, cogites: ex silencio enim
bona succedent. Ego tamen de taciturnitate nunquam penitui,
set aliquociens penitui de loquela. Fili, non sit gallus te magis
sollicitus qui, certis horis nocturnis, alis agitatis, cantat. Fili,
Deum time et hominibus vanigloriosus ne ostendaris. Fili, ex
eo quod non est in te et tamen tibi homines attribuunt non
frauderis, nec dictu alicuius seducaris ignari dicentis quod manuteneas
margaritam et non teneas nisi gipsum. Fili, in hiis informeris
quibus dominus te instruxit, quia bone sciencie est
illud quod proficit, nec sapiencie, nisi eam incitans, potest profictum
gustare; qui enim eam scit et eam deserit, non gustabit.
Fili, qui Deum magis agnoscit, magis veretur eum. Fili, addiscas
bona et doceas, quia doctorum eloquia fontium aquis equantur
quibus uno die post alium homines sibi serviunt consequenter.
Fili, scias quod insipiens est infelix; si loquatur sua sibi obstabit
locutio; si sileat, minus valebit silentio; si operabitur malum
prodibit opus; si studuerit frustra ponet expensas; si ditabitur
furiet; si pauperabitur, desperabit; si prevaleat aliis superbiet;
si minus valeat se submittet; si petat, petet contenciose; et si
ab eo petatur, dare negabit; si que dederit, improperabit; si concedatur
eidem, non gratificat acceptum; si secretum sibi commiseris,
illud evomet; et si tibi commiserit, te suspectum habebit;
si minus potens te erit, mala parabit; et si potencior, te violenter
tractabit; si comitaberis eum, molestaberis ab eo; si ab eo dissociaberis,
te sequetur; et qui corripit eum non proficit, nec eius
correptio finem habet; sui socii non letantur cum eo, nec eum
mittenti obedit; si loquatur, dicta non contestantur; si alii sibi
loquantur, non intelligit eos; cum letatur, sine modo letatur; in
adversis patiencia nescit uti; si rogatur ut indulgeat, parcere

Torna all'inizio