24 In u quoque ablatiuus uidetur esse ipsius rei carens prepositone,
ut "mirabile uisu", id est "uisione"; uisio autem tam ex
actione quam ex passione potest fieri. 25 Habent enim et hec
communem significationem ab actiuis et communibus nata. 26
Supina uero dicuntur quia a passiuis participiis nascuntur, que
quidam supina nominant; gerundia, eo quod gerant duas signifcationes,
actiuam et passiuam, "legendi, legendo, legendum,
lectum, lectu".
|
|