: Annales Sanctae Trinitatis Veronenses

5


1181. Depositi sunt iudices, ut nullus
illorum amplius audeat dare sententiam per
legem, usque in capite viginti annorum; et hoc
fuit 6. Idus Ianuarii.

1183.
1184. 11. Kal. Augusti Lucius apostolicus
ab omni populo civitatis Veronensis est
receptus, et in lectica cum gaudio magno in
civitatem portatus.
1185. 11. Kal. Novembris hobiit Omnebonum
episcopus Veronensis. Septima Kalendarum
Decembrium hobiit Lucius apostolicus
qui et in civitate Verona est tumulatus; ipsoque
in die Ubertus Mediolanensis archiepiscopus
Deo ordinante est elevatus.
1187. 13. Kal. Novembris hobiit Urbanus
papa; alioque die Deo disponente domnus Albertus
cancellarius est ordinatus.
Hoc anno
a Salahadino capta est Iherusalem et omnes
civitates fere et universa loca quae a christianis
habitabantur, a paganis occupate sunt.
1188. 9. Kalendas Iullii hobiit Arriprandus
episcopus Veronensis.
Feria sexta, 4. Idus Iunii,
Veronenses cum Ferrariensibus fortiter dimicaverunt,
multosque ex eis ceperunt, et castrum
quod Frata. vocatur dissipaverunt.
1189. imperator Fredericus instinctu Dei
permotus, ad recuperandam christianorum
terram ultra mare cum valido exercitu in die
sancti Georgii iter arripuit. Et in eodem anno
interfectus est comes Saurus 3. Idus Maias.
Et in ipso anno hobiit
1190. Federicus imperator in terra Arminiorum, sicut Deo placuit; in Salephico
flumine dum corpus suum ablueret, vitam presentem finivit 4. Idus Iunias.
Et in ipso anno 6. Kal. Iulii hobiit Domnus tercius abbas Vallumbrosae.
1191. Clemens apostolicus hobiit 2. Nonas
Aprilis. Et in secundo die pascae Enricus rex
coronatus est a domno Celestino apostolico,
hoc est 17. Kal. Maias.
1194. Heinricus imperator in Appuliam
intravit, eamque totam sub sua potestate
subiugavit.
1195. Guilielmus Oxa potestas.
1199. die Veneris, qui fuit secundus post
festum sancti Iohannis, Veronenses cum Mantuanis
non longe a ponte ipsorum fortiter
pugnaverunt, et ex eis multos occiderunt atque
ceperunt.

Torna all'inizio