ubi stare deberent donec revocarentur. Et sic, ipsa die iovis, post nonam, supradicti
domini Maghinardus et comes Bandinus exiverunt civitatem Faventie, ipse enim Maghinardus
ivit ad castrum suum Benclarum, quod habebat in valle Alamonis, et dictus dominus
comes Bandinus ivit Mutillianam, et predicti domini comites de Cunio iverunt ad Lugum et
Fusignanum et comes Manfredus Mutillianam.
Item, eo anno M.CC nonagesimo quinto, indictione octava, die dominico XV mensis maii,
in mane, factum fuit consilium generale populi civitatis Faventie in pallacio populi, in quo
consilio electus fuit capitaneus populi eiusdem civitatis dominus Petrus archiepiscopus Montis
Regalis comes provincie Romaniole, per unum annum, incipiendo ab ea hora in antea, qua
dicta electio facta fuit, cum salario centum librarum bononiensium parvorum pro quolibet
mense; fecitque suum vicarium, per unum annum, dominum Napolionem.… de Reate, probum
militem et potentem.
Item, eodem die, post nonam, in eodem pallacio, dominus Rossus de la Tosa potestas
Faventie fecit congregari consilium generale comunis civitatis eiusdem, in quo proposuit
de novo potestate eligendo et reformatus fuit in eodem consilio, et electus ad vocem suprascriptus
dominus comes Romaniole potestas civitatis Faventie, per unum annum, incipiendo
in kallendis septenbris proxime venturi, deinde ad unum annum, cum salario centum librarum
bononiensium pro quolibet mense. Et hec omnia facta fuerunt eo die.
Item, die martis XVII dicti mensis maii, predictus dominus comes fecit arengum in platea
comunis Faventie, in quo facti fuerunt duo sindici, videlicet dominus Ugolinus de Medicis
iudex et dominus Thedericus de Salutare iudex, qui iuraverunt fidelitatem sancte romane
ecclesie; et idem dominus comes fecit proclamari sua banna et ordinamenta, et fuit sibi, per
ipsum arengum, concessum liberum arbitrium supra pacem et reformacionem boni status
civitatis Faventie.
Item, eodem anno, die mercurii XXV mensis maii, dominus comes de Montefeltro venit
ad civitatem Forlivii cum uno legato domini pape, qui sibi restituit omnia bona et iura sua,
et ipsum posuit in possessionem omnium bonorum et iurium suorum; occasione cuius adventus,
homines de parte Manfredorum de Faventia, et etiam aliunde, plurimum doluerunt et
timuerunt; propterea idem dominus comes Romaniole fecit infrascripta.
Item, eodem anno, die veneris XXVII mensis maii, dictus dominus comes Romaniole
accepit obsides et fideiussores nobilibus de Faventia, videlicet unum filium domini Guidonis
Raulis et unum filium comitis Alberici de Cunio, quos misit Cesenam; item, unum filium
Rainerii et unum Bandezati et unum Bernardini comitum de Cunio, et unum Francisci de
Manfredis, et unum Ugolini Buçole, et unum filium fratris Alberici de Manfredis, et unum
Francisci de Manfredis, quos omnes misit ad Castrocarium.
Item, eo anno, die martis ultimo mensis maii, de mandato predicti domini comitis Romaniole,
dominus frater Albericus et Franciscus de Manfredis, dominus Rainerius et Bernardinus
comites de Cunio, dominus Maghinardus de Sosenana venerunt prope civitatem Faventie,
videlicet predictus dominus Maghinardus apud ecclesiam sancti Apolinaris, et predicti
alii omnes in burgo Porte Pontis; scilicet Manfredus apud hospitale sancti Iohannis, et comites
apud ecclesiam sancti Antollini. Et, sequenti die mercurii, primo mensis iunii, idem dominus
|
|