sua requiesceret ut ubi tres sui predecessores, scilicet sanctus
Valentinus, sanctus Felix et sanctus Syrus, quiescebant, ipse quoque
ibidem requiesceret cum eisdem. isti .IIIIor. sancti sunt quadriga
Dei super quam civitas Ianue exemplis rigatur, doctrinis
compluitur et meritis fecundatur. isti sunt .IIIIor. venti
celi, qui nos per mare huius seculi navigantes a fluctibus protegunt,
a scopulis improvisis defendunt et ad portum quietis eterne perducunt.
isti sunt .IIIIor. gemme Dei in corona Ianuensis
ecclesie collocate, quarum una ornat ab anteriori ut de futuris
habeat previdenciam; alia ornat a posteriori ut de preteritis satisfaciat
per iusticiam; tercia ornat a dextris ut inter prospera
servet temperanciam; quarta ornat a sinistris ut inter adversa
et difficilia magnam habeat constanciam. circa hec tempora
floruit in Anglia Beda, doctor eximius et monachus perfectus
et omeliarum declamator egregius. qui quidem licet
sit sanctus, tamen venerabilis appellatur, et hoc duplici de causa.
|
|