De fine hvivs Artis
In hoc huius Artis processu comprehendere potest amicus et
habituare modum mixtionis, quae habet fieri principiorum, et artem
inde consequi et doctrinam principiis huius Artis utendi. Hac
autem processus his sermonibus traditur in hunc modum:
Loquebatur ad inuicem amatus et amicus. Conquerebatur amatus
amico, quia tam modice cognoscebatur et diligebatur a suo
populo, cui tanta donauit. Plorauit amicus et apud amatum suum
accusauit amorem, quia non urgebat homines ad plus amandum
amatum, quam alia quaecumque. Amor autem se excusauit, conuertens
super sapientiam hos sermones:
– In principio, cum homines uia intellectus mei amati opera
scrutarentur, artes et doctrinas sapientiae praeteriti philosophantes
ediderunt. Tunc illis temporibus sapientia multos acquisiuit
sibi seruitores, eam multiplici uarietate artium dedicantes. De me
quidem minime curauerunt: Artem enim amandi meum amatum
in se et in operibus suis nullam gentibus tradiderunt; arte quidem
habent homines sapientiam, me autem arte non utuntur.
Quare, cum plus intelligant quam ament amatum, utique culpa
mea non est in causa, ex quo illi, qui praeterierunt, dudum dereliquerunt
me, suis suffragiis minuentes.
– Immo ualde conqueror, amice, de bonitate, magnitudine et
cetera, quoniam, cum in tantum sim bona, quantum sapientia,
quare defecerunt aduersum me bonitas, magnitudo et cetera?
Quare non me bonificauerunt et magnificauerunt doctrina et arte
amandi meum amatum et se ipsas in tantum, quantum sapientiam
arte intelligendi?
Sapientia respondit amori dicens:
– Antiqui opera sua sapienter egerunt: Cum arte me disposuerunt,
ut homines modum haberent intelligendi et intelligendo
uiuendi, eo quod ego, sapientia, essem lux te, amorem, antecedens,
te illuminans ad amatum et eius opera diligendum. Sed tu,
amor, homines amorificasti bonis mundanis, cogens eos plus diligere
semet ipsos et opera sua, quam tuum amatum et eius operationem.
De me quidem non diligis illuminationem sumere,
quae tibi nobilitatem, perfectionem, altitudinem et cetera, miranda
tui amati et eius operum manifesto, detegens mundi mundanaque
diligentium uilitatem. Quare non est mirandum si de te
conqueror, amor; immo quidem offensa sum a bonitate, quia non
te bonificat, et a magnitudine, quia non te magnificat in amare
secundum artem et doctrinam, quam de me potes habere.
Sed excusauit se bonitas incusans magnitudinem, quia non
magnificauerat eam in sapientiam et amorem. Similiter incusauit
durationem et alias; etiam durationem quidem, quia non fecerat
eam perseuerantem in magnitudine sic, ut posset amorem et sapientiam
bonificasse, ita quod sapientia sciret et amor diligeret
bonitatem amati plus quam aliam bonitatem. – Si enim magnitudo
duratioque mihi similitudines suas complete dedissent – ait
bonitas –, in tantum utique sapientiam et amorem bonificassem,
quod amatus esset super omnia cognitus et dilectus.
Magnitudini displicuit quoniam bonitas inculpauerat eam similiter
et durationem; commotaque magnitudo bonitati sermones
istos obiecit dicens:
– Si tu, bonitas, tantum me bonificasses quantum bonificare me
potuisti, ego quidem secundum posse meum te magnificassem.
Sed quomodo cogitare potes tu, bonitas, me posse magnificare
te, otiosam atque pigram, multiplicare tuas similitudines in me et
in duratione et cetera, quae tuo defectu malitiam in tantum multiplicare
permittis, reluctantem totis uiribus, quantum potes, tuas
auferre similitudines et suas tibi dare? Vnde tu, bonitas, non bene
agis – ait magnitudo –, quia me et alia principia inculpas; quare,
his offensis, accidiosa iniuriosaque mihi uideris, immo similis malitiae,
quae tibi et nobis omnibus aduersatur.
Turbata fuit duratio super bonitatem, quia coram amico et
amato et coram principia substantiae accusauerat eam et ait illi:
– Et quomodo tu, bonitas, opinari potes quod durare faciam
bonificare tuum, quod ad artem sciendi et ad artem amandi deduxisti?
Nec est tibi cura nec desideras artem recolendi bonificare?
Numquid adeo bonum esset Artem edere memoratiuam,
qua praeteritorum memoria fulciretur, sicut Artem inuentiuam et
amatiuam ad inueniendum et amandum ea, quae sunt et erunt?
Numquid tantus honor est amato ipsum recoli quantus eum intelligi
et amari? Numquid ego sum in tantam aeternitatis eius similitudo,
quantam sapientia amici similitudo sapientiae illius et
quantum amor amici similitudo amoris ipsius amati? Vtique sic.
Tu autem, bonitas, diligentiam adhibuisti ut Ars inuentiua et
amatiua praesint; numquam audiui te adhuc aliquem hominem
concitasse compilare illam ad recordandum amatum in se et in
operibus eius. Heu, bonitas, cur amatum meum et eius opera pateris
in gentibus obliuisci?
Si tamen ausa foret, potestas libenter siluisset; sed quoniam
alia principia se excusabant, conuersa est ad amatum dicens:
– Amate mi, super criminibus, quae bonitas, magnitudo mihi
imponunt partim iuste, mereor excusari. Dicunt enim me non
possificare tantum aliud eorum in alio, quod secundum cuilibet
proprietatem et naturam unumquodque ipsorum te faciat honorari
et tibi seruitium impartiri. Verumtamen aliquam excusationem
affero pro tanto, quia neque bonitas neque magnitudo nec
aliquod aliorum principiorum perfecte consentiunt me officio
proprio in eis uti posse. Itaque, cum mihi deficiunt, bene quidem
confiteor me ipsis eisdem abesse.
– Quare nec in totum me excuso nec in totum etiam me incuso;
immo miror unde accidit, quoniam quasi ad hoc modernis
temporibus deuenimus, quod omnes nobis ipsis aliud alii ad inuicem
aduersamur. Quare arbitror esse bonum nos omnia similiter
exorare te quatinus digneris parcere nobis et in penitus per quem
sumus finem exspectes.
– Sed auxiliare nobis, amate benigne! Dirige nos super uires
nostras ad honorandum te et seruiendum tibi. Nam, ex hoc quod
partim totum pondus ipsi, quod dedisti nobis, commendes libertati,
corruimus propter defectum nostrum et propter prauos usus,
in quibus mundus diu iacuit deuiatus.
– Virtus – ait amatus –, et tu quid dicis?
Respondit uirtus dicens: – Amate mi, tantum multiplicantur in
mundo uitia et tantum tibi sum culpabilis, quia non uehementius
exorta sum in unitatem bonitatis, magnitudinis et cetera, ut te
facerem laudare et honorari, quod neque fortitudo mihi sufficit
neque modum habeo pro uenia te precandi, quoniam nec ego
nec aliquod nostrum excusari potest. Immo coram facie tua iacentes
in tristitia et lacrimis, prae uerecundia obmutescimus, de
te sperantes gratiam et benedictionem; immo etiam iudicium secundum
placitum tuae sanctissimae iustitiae, cui culpabilis nimis
assisto.
Cum uirtus diceret ista, ueritas flendo plangebat; cui amatus
ait: – Vt quid ploras?
Respondit ueritas dicens: – Fleo siquidem; neque mirum, etenim
pauca et modica de bonificare, magnificare, durare et cetera,
in uerum posui; et desolata sum, quia falsitas tot et tanta de malificare,
paruificare posuit in falsum.
– Tu autem, amate mi, cum existas in tanta ueritate bonitatis,
magnitudinis et cetera, cur me permittis falsitati sic superari, sic
male tractari, sic occidi? Cur etiam ueritas tua non mihi tantas similitudines
suas elargitur, ut mundi falsitatem uincere possim et
incarcerare atque necare?
Cum ueritas flendo loqueretur amato suo, considerabat gloria
de qua materia suo amato loqui posse; et suspirans cum lacrimis
dixit ei:
– Cum homines considero, qui ab hoc saeculo migrauerunt;
cum considero, amate mi, quam pauci sunt eorum in gloria tua
respectu illorum, qui cruciantur in poenis blasphemantes, maledicentes
tibi digno amari, tibi uero cognosci, tibi iusto honorari;
haec siquidem consideratio aufert a me uirtutem et fortitudinem,
quare non possum dare quietem et consolationem bonitati,
magnitudini et cetera. Sic ego, gloria, contristor, desolata
iacens propter te.
– Vnde, amate mi, uide ergo et considera, quos sustineo labores
et cruciatus; intuere, carissime, quomodo principia substantiae
uehementer in meis laboribus affliguntur et respice quanta
priuatio quietis est in poena, qua uexor. Vbi est, amate mi, gloria
tua, cuius similitudinem mihi donasti? Vbi est misericordia tua?
Vbi est pietas tua? Quare non desideras multos homines esse in
gloria tua et paucos in poena, et hi, qui sunt in gloria tua, pleni
maxima magnitudine bonitatis et cetera, ut fiant maximae gloriae
possessores?
– Amate mi – ait differentia –, alius quidem es tu et alius est
amicus tuus. Quanto magis igitur distinctus es ab amico tuo,
tanto ipsa differentia tui et amici maiorem dare mihi potest similitudinem
de se ipsa et in principiis substantiae magis possum a
confusione distare. Sed ualde miror quid esse potest, amate mi,
quoniam homines huius mundi in tanta confusione consistunt,
quibusdam eorum existentibus alio modo bonis et alio modo
malis et quibusdam eorum existentibus magnis in posse, paruis
uero in uirtute et uelle et sic de aliis principiis huiusmodi. Igitur
ego existens in confusione, sum confuse inter gentes; inconfusa
quidem existo intra substantiam; confusa uero moror extra, per
opera mala regentium male.
– Vnde tibi de concordantia conqueror, quia non me remouet
a contrarietate, quae in mundo me cogit esse confusam: Non
distat, amate mi, concordantia a contrarietate quantum potest;
multum quidem offendit concordantia in tanta sui contrarii participatione.
/*
Indignata fuit concordantia quia differentia talia aduersus eam
dixit. Et ait:
– Amate mi, de his me accusat differentia, de quibus se ipsam
potius inculpare deberet, quoniam bene scis differentiam habere
naturaliter maiorem proportionem et naturam essendi in me,
quam in contrarietate, cum ego et ipsa principia substantialia simus,
contrarietas uero principium accidentale tantum; sed ipsa
differentia in tantum dilatatur, extendens se in contrarietatem et
tantum similitudines acceptat contrarietatis, quod quasi tota coloratur
et induitur contrarietatem, resistens quantum potest, ne
recipiat similitudines meas secundum bonitatem, magnitudinem
et cetera et secundum magnitudinem malitiae et cetera, similitudinibus
contrarietatis adhaeret.
– Ecce, amate mi, ferant oculi tui tibi testimonium huius rei:
Nonne manifesta uides experientia differentiam in hominibus
mundi plus assistere contrarietati bonitatis et cetera, quam mihi,
concordantiae bonificatiui et bonificabilis, magnificatiui et magnificabilis
et bonitatis, magnitudinis et cetera? Cum enim proportionaliter
ordino ordinaliterque naturo me esse unius et multorum
in bonitate, magnitudine et cetera, ecce differentiam in contrarietate
et contrarietatem in differentia, quicquid ego naturaliter
concordo et ordino, dissipantes. Quare tibi, amate mi, de differentia
et de contrarietate non immerito tibi conqueror pro tantis
offensis.
– Amate – dixit contrarietas –, cur de me concordantia tibi
conqueritur? Numquid ego sum contrarietas sibi opposita? Cur
igitur similitudines meas recipit, cum eas sibi mitto? Cur credit
ipsa mihi? Officium quidem meum exerceo et si male suum exerceat,
quid ad me? Immo dico tibi, amate, quod concordantia mihi
iniuriatur; et non solum mihi, immo etiam principiis substantiae.
Mihi quidem, eo quod de officio meo se intromittit; nam ego sum
ipsum ens, cuius naturae est resistere fini rerum; habeo namque
res a fine deuiare, eas applicans ad non finem. Hoc idem audet
facere concordantia et enim uehementius, cum minori fine quam
cum maiori facit homines concordare. Iniuriatur etiam bonitati
quia plus in malis quam in bonis delectatur; similiter offendit
magnitudinem et cetera, quia minor est in magnitudine boni
quam in magnitudine mali.
– Ergo, amate, ex quo concordantia malum sibi meretur et naturaliter
sit me fortior, cur de me conqueritur? Quare ergo sustinet
me dare resistentiam inter ipsam et cetera substantiae principia,
cum in tantum sit fortis et potens, quod me capere potest
et ligare et agere de me ad placitum? Nonne ipsa est ens substantiale
et accidentale, ego uero ens accidentale tantum?
Principium accusabat medium apud amatum dicens:
– Amate, medium me perturbat et deuiat, quia improportionaliter
et indebite principia similiter coniungit, aggregans insuper
contrarietatem et minoritatem, dissipantes quasi omnia principiare
sua. Et ideo, cum per ipsum medium ad finem desidero per
uenire,
inuenio quidem ipsum medium totum alteratum totumque
a sua propria natura transmutatum, itaque non possum ipsum,
quem desidero, finem obtinere.
– Cum enim principiare meum educo cum bonitate, magnitudine,
duratione et cetera, medium quidem, quod est ipsum
principiare meum, de meo principiatiuo et principiabili procedens,
induit se contrarietate et contrariari et minoritate et minorificare.
Itaque facit me per contrarietatem et minoritatem transire,
quarum mihi tradit similitudines, auferens a me similitudinem
bonitatis, magnitudinis, concordantiae, maioritatis, finis et
cetera; quare minime possum acquiescere fini.
Excusauit se medium apud amatum, incusauitque principium
et finem in hunc modum:
– Amate dilectissime, in quo est ueritas, ratio et iustitia. Principium
de me conqueritur, prout audis; et tu, domine mi, scis
quomodo de ipso conquerebatur amor dicens quoniam in principio
philosophi, qui dudum praeterierunt, non artem amandi
sed sciendi potius tradiderunt. Adhuc etiam de ipso duratio conqueritur,
quoniam apud ipsum impetrare non potest artem tradi
memoratiuam seu memorandi, quemadmodum intelligendi et
amandi.
– Et propter ista, amate mi, principium et finis, grauiter peccantes,
agunt iniuriam mihi. Ego enim nihil aliud sum nisi id ipsum
solum, quod ex influentia finis et refluentia principii resultat,
quoniam ex ambobus procedo id, quod sum, naturam sapiens
utriusque. Sed cum tanta confusione sum influxus a fine et
refluxus a principio, bonitate cum malitia, magnitudine cum
paruitate et duratione cum priuatione et cetera, mixtis ad inuicem
in ipsa fluentia et refluentia, quod prae confusione me faciunt
inter homines existere destitutum.
– Quare tibi, domine, de ipsis conqueror, qui nisi mihi iustitiam
sustineas, amodo quam mihi donasti uolo libertatem, ex quo
principium et finis a propria natura me deiciunt; quaere tibi, si
uis, aliud medium, quo ipsa libertas ualeat sustentari.
Non audebat finis excusare se nec incusare medium apud amatum,
sed de maioritate conquerebatur dicens:
– Amate mi, tu uis me esse principium, cui principium acquiescat.
Scis equidem maioritatem per mundum in meam contrarietatem
uehementius, quam in meam concordantiam extendi. Plus
enim sibi placet non finem maiorificare quam me, finem, tamque
perseuerauit in non fine quod quasi uix inclinare possum eam et
inducere ad aliud meae similitudinis et naturae.
– Quare scias, amate, si maioritas in mundo diu talem huius
usus exercuerit potestatem, totum mundum in deprauationem
suam deducet; et uidetur, amate, mihi, quoniam uis uideri a gentibus
te parum appretiari finem, ad quem creasti mundum, et
maioritatem posse mundum a me deuiare et ad meum contrarium
applicare. Plorauit finis similiter et bonitas, magnitudo et cetera,
maioritatem apud amatum omnes pariter accusantes.
Mirabatur maioritas cur cetera principia substantiae amici illam
accusabant apud amatum et ait:
– Domine amate, tu in fine rerum intellectualium me creasti
maiorem, quam in fine rerum sensualium. Tu uis me esse imaginem
immensitatis tuae bonitatis, magnitudinis et cetera, ut tua
principia principiis omnibus in me repraesententur esse maiora.
Amate, ualeat mihi tecum sapientia, caritas et ratio, quoniam tu
scis me esse materiam bonitati, magnitudini et cetera, ut unumquodque
illorum, similitudines meas assumens, possit suas similitudines
et opera minorificare.
– Cur ergo malum mereor ex bonitate, si de me uult uehementius
maiorificare suum finem sensualem, quam suum finem intellectualem
similiter et ex magnitudine et cetera? Noli ergo, amate
mi, dictis earum consentire et si iniuriantur me, accusando meque
dando minori fini potius quam maiori, fac mihi iustum iudicium
et uindictam. Si autem iniuriam fecerim, a te supplico ueniam,
uolens oboedire tuae iustitiae et uoluntati et de tua misericordia
spem habere.
– Amate mi – ait aequalitas –, ecce quam blandiloqua est
maioritas, quomodo, sub pulchriloquio suo se ipsam excusans,
nos omnes satagit accusare! Dic ergo maioritas – ait aequalitas –,
nonne bene scis me substantialiter esse in amici substantia inter
bonificatiuum et bonificabile, magnificatiuum et magnificabile et
cetera, et hoc intellectualiter et sensualiter? Ergo, prout sum intra
substantiam subiectum, cui finis concordantiae bonitatis,
magnitudinis et cetera acquiescit, ita deberet sequi in operibus
extra.
– Sed tu, maioritas, cum contrarietate et minoritate iuuantibus
te, hoc niteris perturbare, quia me et minoritatem superare affectas,
ut adsis in mundo magna et ego et minoritas in minima quantitate.
Et cum de bonificatiuo et bonificabili coaequare sequi deberet,
facis inde discoaequare sequi, in quo maior existis quam
minoritas. Quare mihi perpetras iniuriam et peccatum, agisque
contra te ipsam, offendens etiam cetera principia et contraria
facta es amori amati et amici.
Omnia principia uoluerunt, ut coram amato minoritas loqueretur.
Stabant autem parata reprehensionibus confestim confundere
minoritatem, si accusans quicquam aduersus ea loqueretur
amato; nam amando, cognoscendo, seruiendo et honorando
amatum ministrat eis minoritas similitudines suas, unde minus
amatur minusque cognoscitur et minus honoratur amatus.
Loquebatur ergo minoritas et dicebat:
– Ego quidem sum ens circa nihilum, non ergo sum ipsa, quae
digna sum quicquam pro suis imperfectionibus accusare. Cum
ego sim defectibus plena, quid possum accusare potius memet
ipsam? Nonne aduersus amatum trado ceteris principiis similitudines
meas? Nonne per similitudines meas omnia principia et
quicquid possum, quantum ualeo, ad nihilum redigo? Nonne
quicquid possum, remoueo ab amato? Vtique omnis aliorum
culpa mea est potius, quam eorum, quoniam ex me, propter meas
similitudines eis datas, mala quaecumque faciant sortiuntur. Quid
dicam aut quid faciam ego misera? Vtique nescio.
– Solum hoc adest mihi remedium – ait minoritas omnibus
principiis –, quantum possum puris affectibus supplico uobis omnibus,
quatinus nos omnia pariter clamemus ad amatum dominum
nostrum: Veniam, ueniam, amate, prae uenia, noli nobiscum in
iudicium introire!
Cum ergo prospicerent cetera principia minoritatem inter se et
illam, quantum poterat, repellere contrarietatem et uiderent eius
deuotam et affectuosam contritionem et humilitatem, mirabili
compassione commota sunt omnia clamantia et dicentia:
– Miserere, miserere, amate misericors, miserere nostri.
Explicit Ars amatiua, quae hac intentione nouiter est inuenta,
ut per uniuersum orbem cognoscatur et ametur dominus Deus
noster, in cuius protectione et custodia ac beatorum angelorum
et sanctorum omnium commendamus eam ac etiam omnium eorum,
qui obnegantes semet ipsos sequuntur ipsum, qui uiuit et
regnat per infinita saeculorum saecula, uerus Deus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
|