Boncompagnus de Signa: Ysagoge

45


II
[QUE PARTES EPISTOLE POSSINT CONSTARE ET QUE DEBEANT VITIA
EVITARI.]
1 Vidimus salutationes unicuique persone utriusque sexus
convenibiles, nunc videndum est ex quot partibus debeat epistola
constare et qualiter debeat ordinari.
Quidam dixerunt .vi. esse principales partes epistole, scilicet
salutationem, proverbium, captationem benivolentie, narrationem,
petitionem, et conclusionem.
2 Quidam vero removentes conclusionem, dixerunt esse .v.
principales partes epistole. Quidam etiam proverbium removerunt,
dicentes esse .iiii.
Nos autem dicimus .iii. esse principales partes epistole, scilicet
salutationem, narrationem, et petitionem sine quibus epistola
perfecta esse non potest.
Verum tamen narrando quis potest petere et petendo narrare.
3 Secundarie vero partes sunt infinite. Non trahatur ad exemplum
quod Yvo Carnotensis episcopus scripsit cuidam de novo venienti
ad fidem cum salutatione, «Bene incipere et melius consumare,» et
fuit epistola perfecta quoniam fuit impressati sigillo episcopali,
quia singulare privilegium non facit communem legem.
vv

Torna all'inizio