hoc fuit in prima eorum confirmatione; et haec videtur mihi probabilior: tum
quid ultima perfectio rei est in termino suae viae; terminus autem viae
Angelorum fuit eorum confirmatio: non enim nunc viatores dicuntur, nisi forte
secundum quid, inquantum circa viatores operantur: tum quia idem iudicium
est de hominibus post mortem, et de Angelis post confirmationem vel casum.
Homini autem statim post mortem ultima sua perfectio confertur, nisi forte aliquid
purgandum repugnet, nec differtur usque ad diem iudicii, ut Graeci errantes
dicunt; et ideo dicimus, quod Angeli statim in confirmatione ultimam perfectionem
beatitudinis consecuti sunt, nec postmodum in visione Dei proficiunt,
in qua eorum beatitudo essentialiter consistit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod perfectio virtutis includens finem, tollit rationem
meriti et motus, qui repugnat fini; sed in via ad finem auget efficaciam
meriti.
Ad secundum dicendum, quod omnis operatio creaturae ordinata est ad perfectionem
eius; sed quandoque operatio non est ad alium finem, sed ipsamet est
finis, ut in 1 Ethic. dicitur; et sic dico, quod illuminare inferiores, in Angelis est
dignitas eorum: quia in hoc maxime consequuntur Dei similitudinem: et ideo
non oportet quod per huiusmodi operationes aliquid mereantur.
Ad tertium dicendum, quod unus Angelus non illuminat alium, ut dictum est, de
his quae ad essentiam beatitudinis pertinent, sed de aliis; et ideo non oportet
quod propter hoc limpidius videant Deum, sed ea de quibus illuminantur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli summum gradum contemplationis non
attingunt; sed propter hoc dicuntur non proficere, quia tota eorum capacitas
plena est: nec ampliari potest illa capacitas Angelorum per meritum, sicut in
hominibus qui sunt in statu viae.
|
|