Petrus Damiani: Epistulae

Pag 244


legata direxit: Dum vester, inquit, Christus sese perhibeat in pauperibus
recipi, qua fronte persuadetis nostra sibi colla submitti, quem vos ita
despicitis, eique nullam honoris reverentiam exhibetis? Ad quod imperator
corde compunctus erubuit, et ex ore gentilis hominis evangelicam
prodire sententiam vehementer expavit. Ait enim Dominus: Quod uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis . Laetatus ergo est rex, dum a tali
correptus est, utpote qui necdum fidei rudimenta perceperat, iam fidei
fructum, misericordiae scilicet opera, praedicabat.
Illud praeterea summopere notandum est, quia pedes lavare pauperibus
saluberrimum est. Unde Dominus ait discipulis: Si ego Dominus et
magister vester lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius
lavare pedes? Et ut hoc mandatum firmiori adhuc auctoritate statueret,
eorumque mentibus hoc artius inculcaret, adiecit: Exemplum enim dedi
vobis, ut et vos ita faciatis . Nam cum pauperum pedes in eius qui praecepit
devotione lavantur, lavantis profecto et anima simul et corpus a peccatis
abluitur. Unde et Petrus ait: Domine, non tantum pedes meos, sed et
manus et caput . Cur itaque Petrus non alia corporis membra cum pedibus
praeter manus et caput optulit, nisi quia per haec opera corporis et cogitationes
mentis expressit? Caput enim pro mente, manus vero pro totius
ponitur corporis actione.
Porro Mainardus venerabilis Silvae Candidae episcopus mihi retulit,
quia Nicolaus papa piae memoriae, qui ante triennium ex hac in Domino

Torna all'inizio