Salimbene de Adam: Cronica

Pag 697


Quod Parmenses de Pellavicino assumpserunt vindictam, iuxta verbum quod
scriptum est, Ys. III: Ve impio in malum! Retributio enim manuum eius
fiet ei.

Verumtamen de Pellavicino Parmenses ulti sunt, adhuc eo
vivente, destruendo castra et terras quas occupaverat, iuxta verbum
quod scriptum est, Iob XX: Divitias quas devoravit evomet,
et de ventre eius extrahet eas Deus. Item Pellavicino congruit
quod de Senacherib Ys. dicit, XVI: Finitus est enim pulvis consumatus
est miser, defecit qui conculcabat terram. Viginti annis
tenuit Cremone dominium; qui si tot annis servisset Christo, dedisset
ei regnum eternum. Parcat ei Deus, quia multa mala fecit
Parmensibus et Cremonensibus et Placentinis et multis aliis civitatibus
Lombardie. Sed nec ipse transivit impunis, sicut dicitur
in libro Sapientie, XVI: Homo autem occidit per malitiam quidem
animam suam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit
animam que recepta est; sed manum tuam effugere est
impossibile.
Item millesimo supraposito factum est generale capitulum
Assisii, adhuc generali ministro fratre Bonaventura; et nullus
erat papa, quia cardinales concordare non poterant.
De Primario, ubi Bononienses contra Venetos castrum fecerunt anno Domini
MCCLXX.

Isto tempore iverunt Bononienses ad Primarium et fecerunt
ibi castrum contra Venetos. Est autem Primarium quidam locus
in districtu Ravenne, ubi Padus, qui vadit iuxta Argentam, ingreditur
mare. Et venerunt Veneti contra Bononienses in exercitu
magno cum navibus et balistis et mánganis et trabuchis et
omni apparatu bellandi, et steterunt ex altera parte Eridani et
fecerunt magnum insultum contra castrum Bononiensium; et
commissum est grave prelium inter utrosque; et Veneti percutiebant
turrim Bononiensium cum mánganis et trabuchis, et Bononienses
viriliter defenderunt castrum suum; et receserunt Veneti.

Torna all'inizio