96 In is Greca si in genitiuo consonantem habeant ante os , o in i
mutant, ut "Simois, Simoentos, Simoentis", "Adonis, Adonidos,
Adonidis", "Eupolis, Eupolidos, Eupolidis", "Doris, Doridos, Doridis",
"Thetis, Thetidos, Thetidis" (quamuis "Thetis" inueniatur),
"Eucaris, Eucaridos, Eucaridis", "Epicaris, Epicaritos, Epicaritis".
97 Sin in os puram desinat genitiuus, similis erit nominatiuo
apud nos. ut "Adonis, Adonios, Adonis", "Neapolis, Neapoleos,
Neapolis". 98 Sin apud Grecos in oys diptongum terminet nominatiuus,
nt habet in genitiuo "CYMWYC, CYMWHNTHOC,
SIMOENTIC". 99 In os masculina ablata s et addita ris faciunt
genitiuum, ut "flos, floris", "lepos, leporis"; excipitur "nepos, nepotis".
100 Alia uero omnia in tis desinunt, ut "sacerdos, sacerdotis",
"dos, dotis","cos, cotis", "compos, compotis" et "impos, impotis",
quod solum o corripuit. 101 Excipiuntur "bos, bouis", "glos,
gloris", "os (correptum), ossis", "os (productum), oris", "custos,
|
|