Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 224


3. Praeterea, decimari aut est decimas dare, aut ad decimas obligari, aut decima
parte privari, sicut dicitur granum decimatum a quo iam decima pars ablata est.
Sed primo modo non potest dici quod aliquis in patre suo decimetur. Dare enim
decimas est quidam actus personalis. Sed actus personales non transfunduntur a
parentibus in filios, sicut nec peccata actualia. Ergo Abraham dante decimas,
non propter hoc filius eius decimatus est quasi dans decimas. Similiter nec
secundo modo. Levitae enim et Sacerdotes veteris legis ab Abrahae stirpe
descenderunt, qui tamen ad decimas dandum non obligabantur, sed eas a populo
accipiebant. Ergo nec sic omnes filii Abrahae praeter Christum in ipso decimati
sunt, quasi ad decimas obligati. Similiter nec tertio modo. Quia decimatio respicit
id quod est in actu distinctum; unde triticum non potest esse decimatum ex
hoc quod semen decimatum fuit. Sed filii Abrahae non erant in eo actu distincti,
sed tantum virtute. Ergo nullo modo in eo decimari potuerunt.
4. SED CONTRA est, quod Apostolus, ad Heb. 7, dicit, et in littera ex verbis
Augustini habetur.
5. Praeterea, decimatio quoddam signum servitutis divinae est, cum ad latriam
pertineat. Sed proles in parente ad servitutem obligatur: servi enim sunt filii, si ex
servis parentibus nascantur. Ergo Abraham dante decimas, filii eius decimati sunt.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam Christus in Abraham decimatus sit. Christus
enim non habet habitudinem ad Abraham nisi mediante beata Virgine. Sed
beata Virgo fuit in Abraham decimata. Ergo et Christus.
2. Praeterea, decimatio convenit filiis Abrahae ex eo, ut in littera habetur,
ratione peccati originalis: quia per concupiscentiam ex eo propagandi erant.
Sed caro Christi in Abraham fuit peccato obnoxia, ut in littera dicitur. Ergo et
in eo Christus decimatus fuit.
3. Praeterea, decimatio est quidam actus figuralis. Sed Christus videtur maxime
per decimam figurari ratione perfectionis Christi, quae denario competit.
Ergo Christus praecipue in Abraham fuit decimatus.
SED CONTRA, Apostolus, Heb. 7, praefert sacerdotium Christi sacerdotio Aaron
per hoc quod Levi ex cuius stirpe Aaron descendit, Abraham dante decimas
decimatus est. Sed Christus in hoc nihil amplius haberet quam Aaron, si in
Abraham similiter decimatus esset. Ergo nullo modo in eo decimatus fuit.
Praeterea, quod multiplicatur miraculose, et non virtute naturae, non est decimabile,
ut patet 4 Regum 4: quia Elisaeus non praecepit viduae, ut de oleo quod
miraculose multiplicatum erat, decimas daret. Sed caro Christi ex Abraham
miraculose propagata est. Ergo Christus in Abraham decimatus non fuit.

Torna all'inizio