sic, eo quia ubicumque est concordantia et contrarietas, est 
differentia, sed non e conuerso in omnibus. In multis enim 
reperitur differentia et concordantia, et tamen in illis non est 
contrarietas naturaliter; sicut in entibus spiritualibus. 
9. Quaeritur: Quid est maius principium, concordantia aut 
contrarietas? Dicendum est, quod concordantia. A concordantia 
descendunt principia positiua, a contrarietate autem priuatiua. 
10. Quaeritur: Vtrum ista definitio sit magis ostensiua, dicendo 
sic: Homo est animal homificans; uel: Homo est ens, cui proprie 
competit homificare, quam ista: Homo est animal rationale mortale? 
Et respondendum est, quod sic. Ratio huius est, quia homificatio 
soli homini competit, rationabilitas autem et mortalitas multis. 
Per triangulum principii, medii et finis possunt fieri quaestiones 
tribus modis. Primus modus est, quando quaeritur: 
11. Quare est una prima causa et non plures? Cui respondendum 
est, ex eo, ut unus finis sit infinitus. 
Secundus modus est, quando quaeritur: 
12. Vtrum medium existens inter subiectum et praedicatum, 
habeat quantitatem continuam aut discretam? Et est respondendum, 
quod continuam habet, respectu medii extremitatum; 
discretam autem, respectu medii coniunctionis et mensurationis.  
Tertius modus est, quando quaeritur: 
13. Qualis finis est ultimus in subiecto? Et respondendum est, 
quod finis proprius, sed non appropriatus. 
Per triangulum maioritatis, aequalitatis et minoritatis possunt 
fieri quaestiones tribus modis. Per maioritatem, sicut quando 
quaeritur: 
14. Quare Deus est supra angelum, et angelus supra hominem? 
Et respondendum est, quod Deus est supra angelum, eo quia 
bonitas diuina et magnitudo, etc. distant per infinitatem a 
quantitate, et per aeternitatem a tempore; bonitas autem angeli 
et magnitudo, etc. non; sed ipsa sunt supra bonitatem, magnitudinem 
hominis, etc., eo quia subiectum, in quo sunt, distat a 
diuisione et susceptione; sed bonitas, magnitudo, etc. corporis 
hominis non. 
Secundus modus est, quando quaeritur: 
15. In anima quare intellectus, uoluntas et memoria sunt 
aequales per essentiam? Cui respondendum est: Ex eo, quia
  |  
  |