Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 150


Mense Februari Oderisius de Auersa Casinensis monachus a Gregorio papa in Abbatem
sancti Uincentii promotus est .
Mense Martii pro centum predictis seruientibus collecte sunt de terra monasterii
uncie m.cc.
Eodem mense Landulfus Casinensis abbas uocatus est a Cesare, ut ad ipsum uadat apud
Tarentum. Et quibusdam de Regno prelatis iniungitur, ut se ad transfretandum debeant
preparare.
Imperator apud Barolum pascha Domini magnifice celebrat in omni gaudio et exultatione,
quia sicut ex litteris tunc didicerat Thome de Aquino Acerrarum comitis ad suum seruitium
in Syria existentis, illis diebus Coradinus Soldanus Damasci mortuus fuerat. Quam ob rem
in subsidium Terre sancte dirigit Ryccardum de Principatu marescalcum suum cum quingentis
militibus, qui a Brundusio felici omine transfretauit.
Gregorius papa, celebrato pascha apud Lateranum, post tertium diem ad sanctum Petrum
se contulit, ubi Romani accedentes ad ipsum, cum illum crederent Urbem uelle occulte
exire, tum propter factum Imperatoris, tum pro facto Uiterbii, iniuriis multis et contumeliis
affecerunt ipsum, et seditio magna contra eum facta est a popularibus.
Mense Aprelis Romanorum exercitus super Uiterbium uadit.
Imperator pro subsidio Terre sancte ab ecclesiis et personis ecclesiasticis ubique per
Regnum certam exigit pecunie quantitatem, et tunc de mille ducentis unciis propter hoc
impositis terre monasterii, remisit Imperator de gratia uncias auri centum.
Gregorius papa Urbem exiens sub fido ducatu, uadit Reate mense Aprelis.
Eodem mense Gregorius papa per suas mandat litteras uniuersis ecclesiarum prelatis
et clericis per Regnum Sicilie constitutis, sub interminatione ultionis canonice, ne quis eorum
Imperatori aut baiulis suis dare aliquid pro redemptione, data uel collecta presumat.
Imperatrix apud Andriam filium parit nomine Chunradum; que non multo post, sicut
Domino placuit, ibidem in fata concessit.

Torna all'inizio