: Relatio aedificationis ecclesiae cathedralis Mutinensis et translationis Sancti Geminiani

Pag 1310


INCIPIT RELATIO SIVE DESCRIPTIO DE INNOVATIONE
ECCLESIE SANCTI GEMINIANI MVTINENSIS PRESYLIS AC DE TRANSLATIONE
VEL REVELATIONE SEV ETIAM CONSECRATIONE EIVS BEATISSIMI CORPORIS A
DOMNO PASCHALI SANCTE ROMANE SEDIS SVMMO PONTIFICE
DILIGENTER CELEBRATA.
l. Quia, fratres karissimi, de vita et moribus, de transitu et miraculis sanctissimi
ac semper venerandi patris nostri gloriosique confessoris Christi Geminiani, Mutinensis
ecclesie presulis, iam multa audivimus et antiquorum relatione atque librorum testificatione
experta cognovimus, satis dignum duximus, ut, que nostris temporibus de eius
benefitiis vidimus, ad presentium et futurorum memoriam semper veneranda, prout superna
dictaverit clementia, litteris intexeremus, ne, si forte silentio tegerentur, inde gravius
iudicaremur.
Iam vero, quia teste scriptura septingentorum quinquaginta et eo amplius annorum
transierunt curricula, quod ipse predictus pater noster Geminianus de hac presenti vita
gloriosus migravit ad Dominum, ecclesia siquidem, in qua venerandum corpus eius a beatissimo
Severo, undecimo sancte Ravennatis ecclesie archiepiscopo, honorifice et decenter
reconditum est, licet quibusdam videretur aucta et innovata crementis, tamen, longo
annorum situ et multorum etate confecta virorum, crebris scissuris multisque rimis a
fundamentis quodammodo videbatur non solum insistentibus, verum etiam intrantibus seu
exeuntibus inferre ruinam. Quo terrore permoti non tantum ordo clericorum, sed et
universus quoque eiusdem ecclesie populus inter se vicissim conferre ceperunt, quid
consulendum quidve sit inde agendum. Tandem divina disponente providentia, unito consilio
non modo clericorum, quia tunc temporis prefata quidem ecclesia sine pastorali cura
agebatur, sed et civium universarumque plebium prelatorum seu etiam cunctorum eiusdem
ecclesie militum una vox eademque voluntas, unus clamor idemque amor totius turbe
personuit: iam renovari, iam rehedificari, iam sublimari debere tanti talisque patris nostri



15




20




25




30




35


Torna all'inizio