Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 42


Iudex de Columpnis de Messana:
Amor, che lungiamente m'hai menato.
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente.
Cynus Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute.
amicus eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum
est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem
societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius
magisque sursum superbire videtur. Sed hoc ulterius
elucidandum remaneat.
6. Et dicimus eptasillabum sequi illud quod maximum est in
celebritate. Post hoc pentasillabum et deinde trisillabum
ordinamus. Neasillabum vero, quia triplicatum trisillabum
videbatur, vel nunquam in honore fuit vel propter fastidium
absolevit.
7. Parisillabis vero propter sui ruditatem non utimur nisi raro:
retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris
imparibus quemadmodum materia forme, subsistunt.
8. Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum videtur esse
superbissimum carmen: et hoc est quod querebamus. Nunc
autem restat investigandum de constructionibus elatis et
fastigiosis vocabulis; et demum, fustibus torquibusque paratis,
promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo viere quis
debeat, instruemus.

Torna all'inizio