Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1048


quiescere vel orare volentem inquietare vel modicum posset, sed locum
sibi deputatum unusquisque cognosceret.Quadam vero die
vir quidam cum asino venit ad locum; et ad umbram fortasse quaerendam
volens introire tugurium, ut sine repulsa liberius intraret
sic allocutus est asinum: "Ingredere, quia loco huic benefaciemus
adhuc". Sed homo Dei verbum viri et intentionem graviter ferens
(qui videlicet eos illic pro domibus aedificandis et dilatando vel appropriando
sibi locello credidit adunatos), domicilium mox reliquit
et ad locum, qui Portiuncula dicitur, ubi gloriosae Virginis ecclesiam
reaedificaverat, transmigravit.
Caput V - Qualiter fratres orare, quae etiam credere docuit et
servare; de obedientia et simplicitate fratrum, et de consolationibus
quas habuerunt per ipsum; et de ipsius transfiguratione
et spiritu prophetico.

27 Rogatus a fratribus eo tempore beatus Franciscus ut eos
orare doceret, simpliciter illis huiusmodi formam tradidit dicens:
"Cum orabitis dicite: Pater noster, et Adoramus te, Domine Iesu
Christe, ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus
tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Quod ipsi fratres humiliter exsequentes et verbum simplex pro

Torna all'inizio