de peccatis meis requiem invenire possim, per hanc meam
chartulam offero in monasterio beatissimi Sancti Vincencii, in quo
domnus vir venerabilis Maio abbas regimen tenere dinoscitur, hoc
est integram ipsam curtem meam de loco Fauciano, finibus monte
Marsico, propinquo ecclesia Sancte Marie, ideo integram curtem
ipsam cum terris et vineis, pratis et pascuis, silvis, paludis, et aquis,
et cum omnibus ad ipsam curtem pertinentibus in integrum in
ipso sancto monasterio offerui ad possidendum, unde nec mihi
Galcisi, nec meis heredibus, nec ulli bominum aliqua remaneat
racio, et nulla aliquo tempore de hac mea offercione inferatur molestia,
sed perpetuis temporibus hec mea offercio in predicto mo-
nasterio firma et stabilis permaneat, et nullo tempore corrumpatur
aut removeatur. Quam chartulam offercionis ego Galcisi in iam
dicto monasterio Sancti Vincencii feci, et te Adelmari notarium
scribere rogavi.
PRESIDENTE itaque venerabili abbate Maione in regimine loci
huius per annos octo , hoc monasterium preciosi martyris
Vincencii a nefandissima gente Agarenorum comprehensum, depredatum
et incensum fuit, et predictus pater cum nungentis fratribus pariter,
decollati sunt. quod qualiter actum sit sequenti hoc
tercio libro pleniter describemus. Nunc interim aliquantulum vires,
a labore cessando, reparemus, et iam spcundus iste liber hic faciat
finem.
EXPLICIT LIBER SECUNDUS.
|
|