Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 277


ea que antecessores nostri iuniori Henrico, Conrado et Lothario uel ei usque ad hec
tempora reddiderunt, recipere, parati sumus in pace persoluere. Quod si hoc imperatori
graue residet et uidetur, pacem, que inter nos et eum per Cremonenses tractata fuit et
in scriptis redacta, uolumus firmiter obseruare. Que eo tempore completa fuisset, nisi quia
imperator uolebat nos ab ecclesie unitate recedere et Alexandri pape pontificium denegare.
Provideat ergo super hoc uestra discretio, si, quia scismati consentire noluimus, debeamus
nostre pacis conditionem deteriorem efficere”.
Cum autem scriptura de tractatu pacis habita et per Cremonenses Lombardis aliis de,
legata producta fuisset in medium, ceperunt Teotonici quibusdam scripture capitulis diligenter
opponere et eorum sensum ad sue partis commodum retorquere, quedam uero capitula
denegare. E contra Lombardi ceperunt illorum responsiones suis responsionibus confutare,
et his, que obiecta fuerant, satis studiose resistere. Ad comprobanda uero capitula,
que ipsi negauerant, ceperunt Cremonensium, licet essent inimici, testimonium inuocare.
Cumque super his capitulis diebus esset plurimis disputatum et nihil penitus diffinitum, ex
utriusque partis conuenientia quecumque hinc et inde dicta fuerant, ad pape audientiam
sunt relata. Alexander autem papa, utpote uir eruditus et sapiens, considerans imperatoris
et Lombardorum pacem multis esse controuersiis et questionibus inuolutam, nec eam posse
breui spatio temporibus consummari, tractatu pacis postposito, cepit cum eis de treuguis sex
annorum agere, sperans per treuguas ad consummationem pacis facilius posse perueniri.
Tunc etiam Teotonicis de pace regis Sicilie uerbum proprosuit, affectuose postulans, ut imperator
cum eo aut pacem perpetuam aut temporalem ad minus usque ad annos quindecim
faceret, in ueritate sciturus, quod nullatenus pacem eius et ecclesie posset habere, rege Sicilie
in discordia remanente. Christianus autem cancellarius cum sociis suis consilio communicato
respondit: “Nouit uestra discretio, uenerande pater et domine, quod nos ab imperatore
accepimus in mandatis, ut uobiscum de pace ecclesie, regis Sicilie et Lombardorum
haberemus colloquium et tractatum: sed quia uos, tractatu pacis omisso, nouum uerbum
nobis de treuguis faciendis proponitis, non possumus sanctitati uestre super hoc certum
dare responsum, quoadusque uerbum istud, quod de nouo audiuimus, ad imperatoris
audientiam referamus”.
Accepta itaque a papa licentia, ad imperatorem, qui apud Pomposam uenerat, gradu
concito perrexerunt. Est autem Pomposa locus quidam delactabilis et nemorosus inter Rauennam

Torna all'inizio