Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 44


SED CONTRA, Damascenus anathematizat omnes qui
dicunt Angelos aliquid creare: de quibus tamen magis videtur quam de aliis.
Ergo videtur quod creare solius Dei sit.
Praeterea, ens et non ens simpliciter in infinitum distant. Sed movere per
distantiam infinitam est potentiae infinitae, qualis est sola divina potentia. Ergo
solius eius creare est.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim Philosophi
posuerunt quod a prima causa immediate est unum primum causatum, a
quo postmodum sunt alia, et sic deinceps; unde posuerunt, unam intelligentiam
causari mediante alia, et animam mediante intelligentia, et corporalem naturam
mediante spirituali: quod pro haeresi condemnatur: quia haec opinio
honorem qui Deo debetur, creaturae attribuit; unde propinqua est ad trahendum
in idolatriam.
Unde alii dixerunt, quod creatio nulli creaturae convenit, nec etiam communicabilis
est; sicut nec esse infinitae potentiae, quam exigit creationis opus.
Alii dixerunt creationem nulli creaturae communicatam esse, communicari
tamen potuisse: quod Magister asserit, in 4 lib., dist. 5, in fine.
Utraque autem harum ultimarum opinionum videtur mihi secundum aliquid
vera esse. Cum enim de ratione creationis sit ut non praeexistat aliquid sibi, ad
minus secundum naturae ordinem, hoc potest accipi vel ex parte creantis, vel ex
parte creati. Si ex parte creantis, sic dicitur illa actio esse creatio quae non firmatur
super actione alicuius causae praecedentis; et sic est actio tantum causae
primae: quia omnis actio secundae causae firmatur super actione causae
primae. Unde sicut non potest communicari alicui creaturae quod sit causa
prima; ita non potest communicari sibi quod sit creans. Si autem sumatur ex
parte creati, sic illius proprie est creatio cui non praeexistat aliquid in re, et
hoc est esse. Unde dicitur in lib. de Causis, quod prima rerum creatarum
est esse; et alibi in eodem lib. dicitur, quod esse est per creationem,
et aliae perfectiones superadditae per informationem, et in compositis
praecipue illud esse quod est primae partis, scilicet materiae; et ex parte ista
accipiendo creationem, potuit communicari creaturae, ut per virtutem causae
primae operantis in ipsa, aliquod esse simplex, vel materia produceretur: et
hoc modo Philosophi posuerunt intelligentias creare, quamvis sit haereticum.

Torna all'inizio